The king’s castle of Heryn is no doubt the ‘Rath Erenn in Alban’ mentioned in the Calendars in connection with St. Fillan, and which has been identified with Dundurn near the parish of St. Fillans.—Kalendars of Scottish Saints, p. 341.
Gillecolm may be the Malcolumb, son of Gillebert, who is mentioned by Benedictus Abbas as the real slayer of Uchtred.
[710]. Considerans itaque præfatus Willelmus Rex, quod oporteret eum regnum Scotiæ amittere, vel prædictum Mach William interficere, vel etiam a finibus regni sui expellere.—Benedict. Ab.
[711]. 1187 Willielmus rex Scottorum cum magno exercitu perrexit in Mureviam contra Macwilliam, cumque rex esset apud oppidum Inuernis cum exercitu, comites Scotiæ miserunt suos homines ad prædandum, inveneruntque Macwilliam supra moram quæ dicitur Mam Garvia prope Muref, et mox cum eo pugnaverunt, et Deo opitulante, eum cum multis aliis interfecerunt pridie Kal. Augusti feria vi.—Chron. Mel.
Benedictus Abbas says, ‘Et remansit rex in castello quod dicitur Ylvernis; et misit comites et barones suos cum Scottis et Galwensibus ad debellandum predictum hostem suum. Cumque profecti essent, orta est inter principes seditio; quidam enim illorum regem diligebant minime, quidam vero diligebant. Et hi procedere volebant, sed ceteri non permiserunt. Cumque contendissent, placuit eis quod principes exercitus remanerent, et permitterent exploratores, ut cibum caperent. Elegerunt ergo juvenes bellicosos fere tria millia, quos miserunt ad quærendum præfatum inimicum. Inter quos familia Rolandi filii Uchtredi erat.’[erat.’]
In the parish of Laggan, in the western part of Badenoch, are the farms of Garva mor and Garva beg, which probably indicate the locality.
[712]. Fordun, Annalia, xxii.
[713]. 1197 Ortum est prælium in Morevia juxta castrum Inuernis, inter homines regis et Rodericum et Thorfinum filium Comitis Haraldi, sed Deo procurante, regis hostes in fugam versi sunt, et prædictus Rodericus cum multis aliis cæsus interiit.
Postmodum idem rex Willelmus cum exercitu suo profectus est in Moreviam et in ceteras remotiores terræ suæ partes, ubi Haraldum comitem cepit eumque in castello de Rokesburch observari fecit, donec Thorfinnus filius ejus se pro patre suo obsidem daret.—Chron. Mel.
[714]. Roger Hoveden, vol. iv. pp. 10-12.