§5. Ea nōmina quae in -um exeunt Generis sunt
Neutrī; hōc modō dēclīnantur:
Sing. Plūr.
N.V.A. bell-um bell-a
G. bell-ī bell-ōrum
D. bell-ō bell-īs
Abl. bell-ō bell-īs
Eōdem modō dēclīnantur: aedificium caelum dōnum frustum arātrum collum exemplum gaudium baculum condīmentum factum gubernāculum bellum cōnsilium forum horreum bracchium cubiculum frūmentum iaculum imperium perīculum silentium vēlum initium plaustrum spatium verbum īnstrūmentum pōculum spectāculum vestīmentum interrogātum pōmum spolium vēxillum iugum praemium stāgnum vinculum iussum praetōrium tabernāculum vīnum labrum prandium tēctum vitium līlium prōdigium tēlum mālum proelium templum Brunidisium (1) membrum rēgnum tergum Capitōlium negōtium respōnsum theātrum Latium oppidum rōstrum tormentum Ōstium (1) ōstium sacrificium trānstrum ōtium saxum trīclīnium arma ōvum scūtum vāllum castra pēnsum sīgnum vehiculum impedīmenta (1) Loc. sing. in -ī.
Tertia Dēclīnātiō: Nōmina Parisyllabica.
§6. Hāc in Dēclīnatiōne Genetīvus Singularis in -is exit.
Distinguenda sunt Parisyllabica nōmina ab Imparisyllabicīs: parisyllabica sunt ea nōmina quae in Genetīvō parēs atque in Nōminātivō syllabās praebent; haec omnia Genetīvum Plūrālem in -ium formant, e.g.
Sing. Plūr.
N.V. cīv-is cīv-ēs
A. cīv-em cīv-ēs
G. cīv-is cīv-ium
D. cīv-ī cīv-ibus
Abl. cīv-e cīv-ibus
Eōdem modō dēclīnantur haec Māsculīna et Fēminīna nōmina: avis (1) invenis ovis (1) sitis (1,3) canis (2) senex (2) (g. sen-is) pānis tigris (3) fīnis pellis (1) vestis (1) fūnis mēnsis piscis Tiberis (3) hostis nāvis (1) puppis (1,3) (1) Fem. (2) Gen. pl. canum, iuvenum, senum. (3) Acc. s. -im, abl. s. -ī.
famēs (1,4) arx (arc-is) (1) nix (niv-is) Alpēs (Alp-ium) (1) nūbēs (1) dēns (dent-is) nox (noct-is) (1) Occidēns (Occident-is) vātēs frōns (front-is) (1) pars (part-is) (1) imber (g. imbr-is) gēns (gent-is) (1) plēbs (plēb-is) (1) Oriēns (Orient-is) mēns (ment-is) (1) pōns (pont-is) ars (art-is) (1) mōns (mont-is) urbs (urb-is) (1) (1) Fēm. (2) Abl. s. famē.
Nōmina Imparisyllabica.
§7. Hōrum nōminum Genetīvus Plūrālis in -um, nōn in -ium, exit.