(9) Edō, -ere, ēdī, ēsum.
Praes. edō, es, est, edimus, estis, edunt.
Imperāt. ede, este.
Īnfīn. esse.
Partēs Prīncipālēs. §34. Partēs verbī prīncipālēs quae vocantur hae sunt quattuor: Praesēns et Perfectum Indicātīvī Modī, Praesēns Īnfīnītivī Modī, Supīnum.
Ex hīs formantur aliae verbī partēs omnēs, e.g.
Praesēns Iaciō, iacior: Praeteritum Imperfectum iaciēbam, iaciēbar. Futūrum iaciam, iaciar. Participium Praesēns iaciēns, Gerundium iaciendum.
Īnfīnītīvus Iacere: Imperātīvus Modus iace, iacite, &c.; iacere, iacitor, &c.
Perfectum Iēcī: Praeteritum Perfectum Āctīvum iēceram. Futūrum Perfectum Āctivum iēcerō. Īnfīnītīvus Āctīvus Perfectī Temporis iēcisse.
Supīnum Iactum: Participium Perfectum Passīvum iactus. Participium Futūrum Āctīvum iactūrus. Perfecta tempora Passīva Vōcis iactus sum, iactus eram, iactus erō.
TABULA PARTIUM PRĪNCIPĀLIUM §35. (1) Verba Prīmae Coniugātiōnis. dō dare dedī datum secō secāre secuī sectum stō stāre stetī statum circumstō -stāre -stitī (dēest)
(2) Verba Secundae Coniugātiōnis. caveō -ēre cāvī cautum doceō -ēre docuī doctum fulgeō -ēre fulsī (dēest) iubeō -ēre iussī iussum maneō -ēre mānsī mānsum mordeō -ēre momordī morsum moveō -ēre mōvī mōtum removeō pendeō -ēre pependī pēnsum compleō -ēre -plēvī -plētum impleō prandeō -ēre prandī prānsum rīdeō -ēre rīsī rīsum sedeō -ēre sēdī sessum obsideō -ēre -sēdī -sessum sorbeō -ēre sorbuī (dēest) respondeō -ēre -spondī -spōnsum persuādeō -ēre -suāsī -suāsum teneō -ēre tenuī -tentum sustineō -ēre -tinuī -tentum extergeō -ēre -tersī -tersum videō -ēre vīdī vīsum invideō
(3) Verba Tertiae Coniugātōnis. carpō -ere carpsī carptum cingō -ere cīnxī cīnctum dīcō (1) -ere dīxī dīctum (1) 2 sing. imperat. dīc. dūcō (1) -ere dūxī dūctum (1) 2 sing. imperat. dūc. addūcō prōdūcō gero -ere gessī gestum coniungō -ere -iūnxī -iūnctum intellegō -ere -lēxī -lēctum pingō -ere pīnxī pīctum regō -ere rēxī rēctum corrigō -ere -rēxī -rēctum ērigō pergō surgō scrībō -ere scrīpsī scrīptum dēscrībō stringō -ere strīnxī strīctum struō -ere struxī structum exstruō īnstruō sūmō -ere sūmpsī sūmptum trahō -ere trāxī trāctum extrahō vehō -ere vēxī vēctum vīvō -ere vīxī vīctum