O Gripe Gripe, in aetate hominum plurimae
Fiunt transennae, [illi] ubi decipiuntur dolis.
Atque edepol in eas plerumque esca inponitur,
Quam siquis avidus poscit escam avariter,
Decipitur in transenna avaritia sua.
Ille qui consulte, docte atque astute cavet,
Diutine uti ei bene licet partum bene.
Mi istaec videtur praeda praedatum irier,
Maiore ut cum dote abeat hinc quam advenerit.
Egone ut quod ad me adlatum esse alienum sciam