Dextera digitis rationem conputat: fervit femur
Dexterum, ita vehementer icit: quod agat, aegre suppetit.
Concrepuit digitis: laborat, crebro conmutat status.
Eccere autem capite nutat; non placet quod repperit.
Quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
Ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.
Apage, non placet profecto mihi illaec aedificatio:
Nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
Quoi bini custodes semper totis horis occubant.
Euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice[85].