Queis in versamur, queis vivimu' rebu', potesse:
Virtus est hominis, scire id quod quaeque habeat res.
Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum;
Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum;
Virtus quaerendae rei finem scire modumque:
Virtus divitiis pretium persolvere posse:
Virtus id dare quod re ipsa debetur honori:
Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
Contra defensorem hominum morumque bonorum,
Hos magnifacere, his bene velle, his vivere amicum;