Nam si quod satis est homini, id satis esse potisset,
Hoc sat erat; nam cum hoc non est, qui credimu' porro
Divitias ullas animum mi explere potisse.
Nulli me invidere: non strabonem fieri saepius
Deliciis me istorum.
O lapathe, ut iactare nec es sati cognitu' qui sis—
Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto.