"A., ARCHBISHOP OF PHILIPPI, Secretary."*

[* Nuper nonnulli ex Presbyteris Congregationis SSmi Redemptoris in provinciis Americæ Septentrionalis foederatis existentibus SSmum D. N. Pium PP. IX., supplici prece deprecabantur, ut eis ob speciales circumstantias concederet ab auctoritate et jurisdictione Rectoris Majoris subtrahi, ac a proprio Superiore Apostolicæ Sedi immediate subjecto juxta regulam a Benedicto XIV., sanctæ memoriæ, approbatam gubernari. Quod ad id eis datum non esset, dispensationem a votis in dicta Congregatione emissis, humillime expostulabant. Re sedulo perpensa, Sanctitas Sua existimavit hujusmodi separationem unitati Congregationis officere, et S. Alphonsi instituto minime respondere ideoque haud permittendum esse. Cum autem relatum sit oratores nulli labore parcere in sacris expeditionibus peragendis, et in proximorum conversione, Christianaque institutione curanda, et idcirco a pluribus Antistibus commendentur, visum est SSmo Domino magis expedire eos a præfata Congregatione eximi, ut in sacri ministerii opera promovenda sub directione Antistitum locorum incumbere possint. Quapropter Sanctitas Sua presbyteros Clarentium Walworth, Augustinum Hewit, Georgium Deshon, et Franciscum Baker, una cum presbytero Isaac Hecker, qui eorumdem postulationibus quoad dispensationem a votis adhæsit, a votis simplicibus, etiam permanentiæ in Congregatione SSmi Redemptoris emissis, hujus Decreti tenore, Apostolica auctoritate dispensat, et dispensatos, ac prorsus solutos esse declarat, ita ut ad eamdem Congregationem amplius non pertineant. Confidit vero Sanctitas Sua memoratos Presbyteros, qua opere, qua exemplo, qua sermone, in vinea Domini sub directione et jurisdictione Antistitum locorum, ad præscriptum SS. Canonum adlaboraturos, ut æternam animarum salutem alacriter curent, atque proximorum sanctificationem pro viribus promoveant.

Datum Romæ, ex Secretaria Sacræ Congregationis Episcoporum et
Regularium, Die 6 Martii, 1858.

[L. + S.] G. CARDINAL DELLA GENGA, Præf.

A., ARCHIEPISCOPUS PHILIPPEN, Sec.]

NOTE.—I wish to add to this, that the relations between the Redemptorists and Paulists are, and I trust will continue to be, most amicable.

AUG. F. HEWIT, C.S.P., Superior.

________________________

CHAPTER XXV

BEGINNINGS OF THE PAULIST COMMUNITY