"Interim vero jocis et ludo, minime concito, vacandum, ne sensus cogitatione occupati concoctionem impediant. Careat jocus (quem urbanum, facetum, modestum volo) dicacitate, scurrilitate, mordacitate. Nolo mimos; non proterviam; non dicteria; non convicia, unde ira et indignatio, et plerumque magna rixa oritur. Ludus sit talis, tessera, saccho (ut nostra appellatione utur), carthis variis imaginibus pictis. Absit inter ludendum omnis fraus et avaritia, qua illiberalior et destestandus fit ludus, nec ullam affert ludenti voluptatem; cum timor, ira, et immensa habendi cupiditas variis modis ludentes cruciet."
The first edition of Platina's treatise, De Honesta Voluptate, appeared at Venice, 1475. The preceding extract is from the second edition, printed in 1480.—Platina was born in 1421, and died in 1481.
"Non mirum ergo ob hujus planctæ excellentem prærogativam si in taxillis felicem jactum, non Jovem qui major fortuna putatur, sed Venerem nuncupavit antiquitas. Unde Propertius,
Me quoque per talos Venerem quærente secundos,
Semper damnosi subsiliere Canes.
Canem vero et Caniculam damnosum jactum etiam siderum comparatione appellaverunt. Sic Persius:
• • • • • Damnosa canicula quantum
Raderet.
Canis vero et canicula qualia sint sidera superius patuit. Sed forsitan quidam riderent hujuscemodi ludorum inventionem, doctis quoque viris tribui, nisi et ludum quem chartarum nominant vulgò et à sapientibus fuisse excogitatum ratio dictaret; nam, ut regum, reginarum, equitum peditumque potentiam præteream (quilibet enim dignitatis militiæque differentiam novit), nonne cum ensium, hastarum, scyphorum, paniumque agrestium vim consideramus, perspicacissimi ingenii inventorem esse cognoscimus? Cum viribus ubi est opus, ut in hastis ensibusque videtur, multitudo superat paucitatem: in esculentis vero poculentisque, ut per panes vinumque figuratur, paucitas multitudinem vincit; constat enim abstemios crapulosis edacibusque viris acrioris esse ingenii, et in negotiis agendis fore superiores. Panes autem rusticos voco, propter formam et colorem, croceo enim colore olim fuisse Plinius narrat, (nam cuppæ scyphi sunt, ubi vinum,) et illi sunt panes, quos imperite nummos credunt. Hastas, sic dixit vulgus, quoniam H aspiratio et V convertantur, ut Hesper, Vesper. B autem et V sibi invicem sedem præbere Græcus Latinusque testantur; ut Bastoni Hastoni vulgò appelleutur, ita ut aliquando hastarum plerumque bipennium formam gerant; utrumque enim militiæ; instrumentum est."—Galeottus Martius, De Doctrina Promiscua, cap. xxxvi, pp. 477-8. 16mo, Lyons, 1552.