The learned Morhophius has a Passage relating to this Matter which comes in too properly here to be omitted.

"Solent Carminibus suæ esse a Numeris Veneres, & certa quædam Artificia, quæ mirifice ornant versum, quales apud Virgilium, mirum numeri Poetici Observatorem, frequenter occurrunt, e.g. cum versus terminantur Monosyllabis, ut: procumbit humi bos: nascetur ridiculus mus. Vel cum Spondæi multi adhibentur, ut; media agmina circumspexit: Illi inter sese magnâ vi brachia tollunt. Aut cum Dactyli & Spondæi ita miscentur, ut rei naturam exprimant, ut cum de turri ruente ait:

[page 24]

"——————————————Convellimus altis

Sedibus; impulimusq;, ea lapsa repente ruinam

Cum sonitu trahit.———

"Talia infinita apud Virgilium habentur quæ

homo in iis non exercitatus contemnat, doctus

vero & prudens admiretur.