[] דרש Quasivit, perquisivit, sciscitatus est, Buxtor. in verb. Et simul importat curam, & solicitudinem. Conrad. Kirch. ib. p. 1. col. 1174.
[c] Quod si omnes mundi partes ita constitute sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores; videamus utrùm ea fortuita sint, an eo statu, quo cohærere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinâque providentia. Si ergo meliora sunt ea quæ Naturâ, quàm illa, quæ Arte perfecta sunt, nec Ars efficit quid sine ratione; ne Natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum, aut tabulam pictam cùm adspexeris, scire adhibitam esse artem; cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur: aut cùm Solarium, &c. Mundum autem, qui & has ipsas artes, & earum artifices, & cuncta complectatur, consilii & rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam, aut in Britanniam, Sphæram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cujus singulæ conversiones idem efficiunt in Sole, &c.——quod efficitur in cœlo singulis diebus & noctibus; quis in illâ barbarie dubitet, quin ea Sphæra sit perfecta Ratione? Hi autem dubitant de Mundo, ex quo & oriuntur, & fiunt omnia, casune ipse sit effectus,—an Ratione, an Mente divinâ? Et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis Sphæræ conversionibus, quàm Naturam in efficiendis, præsertim cùm multis partibus sint illa perfecta, quam hæc simulata, solertius, &c. Cic. de Nat. l. 2. c. 34, 35.
[d] And a little before he saith of Nature it self, Omnem ergo regit Naturam ipse [Deus] &c.
[e] Mundus codex est Dei, in quo jugiter legere debemus, Bernard. Serm.
Arbitror nullam gentem, neque Hominum societatem, apud quos ulla Deorum est religio, quidquam habere sacris Eleusiniis aut Samothraciis simile: Ea tamen obscurè docent quæ profitentur: Natura verò opera in omnibus animantibus sunt perspicua. Galen. de Us. Part. l. 17. c. 1.
[f] Philosophia est Catechismus ad Fidem. Cyril. 1. contr. Jul.
BOOK I.
Of the Out-works of the Terraqueous Globe; the Atmosphere, Light, and Gravity.