Attenta humili et devota supplicatione fidelium civium nostrorum mercatorum Monavaxie et Romanie et considerate quod mercantia huiusmodi vinorum hoc anno parvum vel nichil valuit, ob quod ipsi mercatores multa et maxima damna sustinuerunt, ob quibus (sic) nullo modo possunt ad terminum quatuor mensium sibi limitatum solvere eorum datia prout nobis supplicaverunt; Vadit pars quod ultra terminum quatuor mensium sibi concessum per terram ad solvendum datia sua pro suis monavasiis et romaniis, concedatur eisdem et prorogetur dictus terminus usque ad duos menses ultra predictos menses quatuor sibi statuitos per terram ut supra dando plezariam ita bonam et sufficientem pro ista prorogatione termini, quod comune nostrum sit securum de datio suo, solvendo ad terminum debitum.
De parte omnes.
(Archivio di State Venezia—Deliberazioni Senate Misti Reg. 53. c. 21.)
Feb. 19, 1421.
Capta.
Quod audita devota supplicatione fidelium civium nostrorum mercatorum Romanie et Monovasie Venetiis existentium, et intellectis damnis que receperunt iam annis tribus de ipsis vinis et maxime hoc anno quia per piratas accepte sibi fuerunt plures vegetes huiusmodi vinorum, et considerato quod ilia que habent non possunt expedire, propter que damna non possunt solvere sua datia ad terminum sibi limitatum per ordines nostros. Et audita superinde responsione offitialium nostrorum datii vini ex nunc captum sit quod ultra dictum terminum sibi limitatum per ordines nostros elongetur terminus solvendi dicta datia ipsorum vinorum usque duos alios menses.
| De parte omnes. | |
| De non | 0. |
| Non sinceri | 0. |
(Archivio di State Venezia—Deliberazioni Senato Misti Reg. 53. c. 112.)
Feb. 9, 1428.