Capta. Quod vir nobilis Ser Nicolaus Georgio, cum sua familia et levibus arnesiis possit ire cum galeis nostris unionis. Et committatur Capitaneo, quod eum conducat Nigropontum, et si poterit eum facere deponi ad Bondenizam, sine sinistro armate faciat inde sicut ei videbitur.—Omnes de parte.

Misti, XVI. f. 97tᵒ.

II
1345 DIE 21 JULIJ.

Capta. Cum dominacio ducalis ex debito teneatur suos cives in eorum iuribus et honoribus cum justicia conservare et dominus Nicolaus Georgio, Marchio Bondanicie, sit iniuriatus ut scitis, et Marchionatu suo per eius uxorem indebite molestatus, et dignum sit, subvenire eidem in eo quod cum honore dominacionis comode fieri potest, ideo visa et examinata petitione ipsius marchionis, et matura et diligenti deliberatione prehabita, consulunt concorditer viri nobiles, domini, Benedictus de Molino et Pangracius Justiniano; quod committatur consiliario ituro Nigropontum, quod postquam illuc applicuerit vadat ad dominam Marchisanam, uxorem dicti domini Nicolay pro ambaxatore, exponendo eidem, quomodo iam diu ipsam ad dominacionem misit suos procuratores et ambaxatores petens sibi per dominacionem de uno nobilium suorum pro marito provideri, et volens dominacio suis beneplacitis complacere, consensit quod ipse dominus Nicolaus carus civis suus ad eam iret, quem ipsa domina receptando, ostendit id habere multum ad bonum. Et quoniam ob hoc semper Ducale Dominium promtum et favorabilem se exhibuit ad omnia que suam et suorum securitatem respicerent et augumentum, treuguas quamplurimas confirmando et opportuna alia faciendo. Sed cum nuperrime per relacionem ipsius domini Nicolay viri sui ad ducalis magnificentie audienciam sit deductus de morte cuiusdam Pallavesini inopinatus casus occursus qui mortuus fuit in culpa sua, sicut postmodum extitit manifestum, quia dum ipse Marchio coram omnibus burgensibus congregatis, de velle et consensu dicte domine exponeret rei geste seriem, ab ipsis habuit in responsum quod ipse Palavesin dignam penam luerat propter foliam suam, et melius erat, quod ipse, qui vaxallus erat mortuus fuisset quam dicto suo domino iniuriam aliquam intulisset, quod ecciam ipsa domina in presencia dictorum burgensium ratificavit. Unde consideratis predictis vellit amore dominij, ipsum dominum Nicolaum honori pristino restituere, quod si fecerit, quamquam sit iustum et honestum nobis plurimum complacebit, et erimus suis comodis stricius obligati. Verum si dicta domina dubitaret de recipiendo ipsum dicat et exponat ambaxator prefatus, quod firmiter dominacio hanc rem super se assumpsit et taliter imposuit civi suo quod minime poterit dubitare. Que omnia si dicta domina acetabit bene quidem, si vero non contentaretur et ipsum recipere non vellet, procuret habere et obtinere omnia bona dicti Marchionis que secum scripta portet antedictus ambaxator et si ipsa ea bona dare neglexerit, dicat quod bona sua et suorum ubicumque intromitti faciemus, et protestetur cum notario, quem secum teneatur ducere, quod tantam iniuriam, quam dominacio suam propriam reputat, non poterit sustinere, sed providebit de remediis opportunis sicuti honori suo et indenitati sui civis viderit convenire, firmiter tenens quod sicut semper dominacio ad sui conservacionem et suorum exhibuit se promtam favorabilem et benignam, sic in omnibus reperiet ipsam mutatam, agravando factum cum hijs et alijs verbis, ut viderit convenire. Et rediens Nigropontum omnia, que gexerit, fecerit et habuerit, studeat velociter dominacioni per suas literas denotare. Verum si dictus consiliarius iturus tardaret ire ad regimen suum, quod baiullus et consiliarij Nigropontis determinent quis consiliariorum de inde ad complendum predicta ire debebit.

Et scribatur baiullo et consiliarijs Nigropontis, quod si habebunt post redditum dicti ambaxatoris, quod ipsa domina stet dura nec vellit ipsum dominum Nicolaum recipere, quod possint si eis videbitur facere et ordinare quod homines Bondanicie non veniant Nigropontum et quod homines Nigropontis non vadant Bondaniciam.

Item prefati baiullus et consiliarij sequestracionem factam de aliqua pecunie quantitate que pecunia est damiselle Marulle filie dicte domine firmam tenere debeant, donec predicta fuerint reformata, pacificata vel diffinita, vel donec aliud sibi mandaretur de hinc.

Et scribantur litere illis de la compagna, quas dominus bayullus et consiliarij presentent vel presentari fatiant, cum eis videbitur, rogando dictos de compagna, quod cum alique discordie venerint inter virum nobilem dominum Nicolam Georgio et eius uxorem Marchisanam se in aliquo facto dicte domine intromittere non vellint quod posset civi nostro contrariare ad veniendum ad suam intentionem.

De non 14—Non sinceri 13.—Alij de parte.

Misti, XXIII. f. 26.

III
1345 DIE V AUGUSTI.