10. Forestas, omni consensu baronum meorum, in manu mea retinui sicut pater meus eas habuit.

11. Militibus qui per loricas terras suas defendunt, terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus gildis et omni opere proprio dono meo concedo, ut, sicut tam magno allevamine alleviati sunt, ita se equis et armis bene instruant ad servitium meum et ad defensionem regni mei.

12. Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio.

13. Lagam Edwardi regis vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio baronum suorum.

14. Si quis aliquid de rebus meis vel de rebus alicujus post obitum Willelmi regis fratris mei cepit, totum cito sine emendatione reddatur; et si quis inde aliquid retinuerit, ille super quem inventum fuerit michi graviter emendabit.

Testibus Mauricio Lundonie episcopo, et Gundulfo episcopo, et Willelmo electo episcopo, et Henrico comite, et Simone comite, et Waltero Giffardo, et Rodberto de Monfort, et Rogero Bigoto, et Henrico de Portu, apud Londoniam, quando fui coronatus.

II. THE SECOND OR OXFORD CHARTER OF STEPHEN.[[1095]]
(1136.)

Ego Stephanus Dei gratia, assensu cleri et populi in regem Anglie electus, et a Willelmo Cantuariensi archiepiscopo et sancte Romane ecclesie legato consecratus, et ab Innocentio sancte romane sedis pontifice postmodum confirmatus, respectu et amore Dei sanctam ecclesiam liberam esse concedo, et debitam reverentiam illi confirmo. Nichil me in ecclesia vel rebus ecclesiasticis simoniace acturum vel permissurum esse promitto. Ecclesiasticarum personarum et omnium clericorum et rerum eorum justiciam et potestatem et distributionem honorum ecclesiasticorum in manu episcoporum esse perhibeo et confirmo. Dignitates ecclesiarum privilegiis earum confirmatas et consuetudines earum antiquo tenore habitas inviolate manere statuo et concedo. Omnes ecclesiarum possessiones et tenuras, quas die illa habuerunt qua Willelmus rex avus meus fuit vivus et mortuus, sine omni calumpniantium reclamatione, eis liberas et absolutas esse concedo. Si quid vero de habitis vel possessis ante mortem ejusdem regis quibus modo careat, ecclesia deinceps repetierit, indulgentie et dispensationi mee vel restituendum vel discutiendum reservo. Quecunque vero post mortem ipsius regis liberalitate regum vel largitione principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione fidelium eis collata sunt, confirmo. Pacem et justiciam me in omnibus facturum et pro posse meo conservaturum eis promitto.

Forestas quas Willelmus avus meus et Willelmus avunculus meus instituerunt et habuerunt mihi reservo. Ceteras omnes quas rex Henricus superaddidit, ecclesiis et regno quietas reddo et concedo.

Si quis episcopus vel abbas vel alia ecclesiastica persona ante mortem suam rationabiliter sua distribuerit vel distribuenda statuerit, firmum manere concedo. Si vero morte preoccupatus fuerit, pro salute anime ejus, ecclesie consilio, eadem fiat distributio. Dum vero sedes propriis pastoribus vacue fuerint, ipsas et earum possessiones omnes in manu et custodia clericorum vel proborum hominum ejusdem ecclesie committam, donec pastor canonice substituatur.