(4) Writs issued to the sheriffs of counties on 27th June, 1215.[[1102]]
Rex vicecomiti Warewic. et duodecim militibus electis in eodem comitatu ad inquirendum et delendum pravas consuetudines de vicecomitibus et eorum ministris forestis et forestariis warennis et warennariis ripariis et earum custodibus salutem. Mandamus vobis quod statim et sine dilatione saisiatis in manum nostram terras et tenementa et catalla omnium illorum de comitatu Warewic. qui jurare contradixerint viginti quinque baronibus secundum formam contentam in carta nostra de libertatibus vel eis quos ad hoc atornaverint. Et si jurare noluerint statim post quindecim dies completos preterquam terre et tenementa et catalla eorum in manu nostra saisita[saisita] fuerint, omnia catalla sua vendi faciatis et denarios inde preceptos salvo custodiatis, deputandos subsidio terre sancte. Terras autem et tenementa eorum in manu nostra teneatis, quousque juraverint. Et hoc provisum est per judicium domini Cantuar. archiepiscopi et baronum regni nostri. Et in hujus etc. Teste meipso, apud Winton. xxvij die Junii anno regni nostri xvijmo.
Idem mandatum est omnibus vicecomitibus Anglie.
(5) Conventio facta inter Regem Anglie et barones ejusdem regni.[[1103]]
Hec est conventio facta inter dominum Johannem regem Anglie, ex una parte, et Robertum filium Walteri, marescallum exercitus Dei et sancte ecclesie in Anglia, et Ricardum comitem de Clare, Gaufridum comitem Essex, et Glouc., Rogerum Bigot comitem Northfolc. et Suthfolc., Saherum comitem Wint., Robertum comitem Oxon., Henricum comitem Hereford., et barones subscriptos, scilicet Willielmum Mariscallum juniorem, Eustachium de Vescy, Willielmum de Mobray, Johannem filium Roberti, Rogerum de Monte Begonis, Willielmum de Lanvalay, et alios comites et barones et liberos homines totius regni, ex altera parte, videlicet quod ipsi comites et barones et alii prescripti tenebunt civitatem London, de baillio domini regis, salvis interim domino regi firmis redditibus et claris debitis suis, usque ad assumptionem beate Marie anno regni ipsius regis xviimo. et dominus Cant. tenebit similiter de baillio domini regis turrim London, usque ad predictum terminum, salvis civitati London. libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis, et salvo cuilibet jure suo in custodia turris London., et ita quod interim non ponat dominus rex munitionem vel vires alias in civitate predicta vel in turri London. Fiant etiam infra predictum terminum sacramenta per totam Angliam viginti quinque baronibus sicut continentur in carta de libertatibus et securitate regno concessis vel attornatis viginti quinque baronum sicut continentur in literis de duodecim militibus eligendis ad delendum malas consuetudines de forestis et aliis. Et preterea infra eundem terminum omnia que comites et barones et alii liberi homines petunt a domino rege que ipse dixerit esse reddenda vel que per xxv barones aut per majorem partem eorum judicata fuerint esse reddenda reddantur secundum formam predicte carte. Et si hec facta fuerint vel per dominum regem non steterit quominus ista facta fuerint infra predictum terminum tunc civitas et turris London. ad eundem terminum statim reddantur domino regi salvis predicte civitati libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis sicut prescriptum est. Et si hec facta non fuerint et per dominum regem steterit quod ista non fiant infra predictum terminum barones tenebunt civitatem predictam et dominus archiepiscopus turrim London. donec predicta compleantur. Et interim omnes ex utraque parte recuperabunt castra terras et villas quas habuerunt in initio guerre orte inter dominum regem et barones.
(6) Protest by the Archbishops of Canterbury and Dublin, and other prelates, that chapter 48 of the Great Charter was to be interpreted by both sides as limited.[[1104]]
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, Sancti Dei gracia, Cantuar. archiepiscopus, tocius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis et H. eadem gracia, archiepiscopus Dublin., W. quoque London., P. Winton., J. Bathon et Glaston., H. Lincoln., W. Wygorn., et W. Coventr., ejusdem gracie dono episcopi, salutem in Domino. Cum dominus Rex concesserit et per cartam suam confirmaverit, quod omnes male consuetudines de forestis, et forestariis et eorum ministris, statim inquirantur in quolibet comitatu, per duodecim milites juratos de eodem comitatu; qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus; et infra xl. dies post inquisitionem factam penitus, ita quod nunquam revocentur, deleantur per eosdem; dum tamen dominus Rex hoc prius sciat; universitati vestre notum fieri volumus, quod articulus iste ita intellectus fuit ex utraque parte, quum de eo tractabatur, et expressus, quod omnes consuetudines ille remanere debent, sine quibus foreste servari non possint: et hoc presentibus litteris protestamur.
(7) Protest by the Archbishops of Canterbury and Dublin and other prelates that the barons who had renewed their homage at Runnymede had repudiated their promise to ratify their oaths by formal charters.[[1105]]
Omnibus Christi fidelibus etc. Stephanus, Dei gracia, Cantuar. archiepiscopus, totius Anglie primas, et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus, Willielmus London., Petrus Winton., Joscelinus Bathon, et Glaston., Hugo Lincoln., Walterus Wigorn., Willielmus Conventr., Ricardus Cicestr., episcopi et magister Pandulfus domini Pape subdiaconus et familiaris, salutem. Noverit universitas vestra, quod quando facta fuit pax inter dominum regem Johannem et barones Anglie, de discordia inter eos orta, idem barones nobis presentibus et audientibus, promiserunt domino Regi, quod quamcumque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda, ipsi ei habere facerent, preter castella et obsides. Postea vero quando dominus Rex petiit ab eis, ut talem cartam ei facerent:—
“Omnibus etc. Sciatis nos astrictos esse per sacramenta et homagia domino nostro Johanni Regi Anglie, de fide ei servanda de vita et membris et terreno honore suo, contra omnes homines qui vivere possint et mori; et ad jura sua et heredum suorum, et ad regnum suum custodiendum et defendendum.”