8. Nulla vidua distringatur ad se maritandam, dum vivere voluerit sine marito, ita tamen quod securitatem faciet quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui, si de alio tenuerit.
9. Nos vero vel ballivi nostri non seisiemus terram aliquam nee redditum pro debito aliquo quamdiu catalla debitoris presencia sufficiunt ad debitum reddendum et ipse debitor paratus sit inde satisfacere; nee plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficiat ad solutionem debiti; et, si capitalis debitor defecerit in solutione debiti, non habens unde reddat aut reddere nolit cum possit, plegii respondeant pro debito; et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris quousque sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se inde esse quietum versus eosdem plegios.
10. Civitas Londonie habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas. Preterea volumus et concedimus quod omnes alie civitates, et burgi, et ville, et barones de quinque portubus, et omnes portus, habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas.
11. Nullus distringatur ad faciendum majus servicium de feodo militis nec de alio libero tenemento quam inde debetur.
12. Communia placita non sequantur curiam nostram, set teneantur in aliquo loco certo.
13. Recognitiones de nova disseisina et de morte antecessoris non capiantur nisi in suis comitatibus, et hoc modo: nos, vel si extra regnum fuerimus, capitalis justiciarius noster, mittemus justiciarios per unumquemque comitatum semel in anno, qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisas predictas.
14. Et ea que in illo adventu suo in comitatu per justiciarios predictos ad dictas assisas capiendas missos terminari non possunt, per eosdem terminentur alibi in itinere suo; et ea que per eosdem propter difficultatem aliquorum articulorum terminari non possunt, referantur ad justiciarios nostros de banco, et ibi terminentur.
15. Assise de ultima presentatione semper capiantur coram justiciariis nostris de banco et ibi terminentur.
16. Liber homo non amercietur pro parvo delicto nisi secundum modum ipsius delicti, et pro magno delicto, secundum magnitudinem delicti, salvo contenemento suo; et mercator eodem modo salva mercandisa sua; et villanus alterius quam noster eodem modo amercietur salvo wainagio suo, si incident in misericordiam nostram: et nulla predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramenta proborum et legalium hominum de visneto.
17. Comites et barones non amercientur nisi per pares suos, et non nisi secundum modum delicti.