AD LECTOREM.
NOTÆ in Caput primum & secundum libri primi RICARDI nostri quas Tibi heic, candide Lector! sisto, non sunt nisi paucæ earum plurium ad Antiquitates Britannicas pertinentium, quas laboriose versando cum veterum tum recentiorum scripta collegi. Quæ si TIBI fuerint ad palatum, & candide a TE accipi meruerint, Deo annuente redeuntibus temporibus tranquillitate felicioribus, integrum & completum ex iis formatum commentarium habebis. Spero interea, TE judicaturum esse, me, in eo, quod plura tractando TE non moratus sim, consulte egisse, præcipue tempore hoc, quo in considerandis nostræ ætatis stupendis factorum nexibus ad unum omnes sint nimium occupati, nec vacet rebus jam diu gestis, jamque inextricabile fere obscuritate sepultis, attentam afferre mentem.
NOTÆ IN CAP. I.
FINIS erat orbis, &c.[3] Homerus[4] primus, saltem Græcos inter, (de iis enim, quæ Orpheo tribuuntur, adhuc sub judice lis est,) terram undiquaque Oceano cinctam allui[5] pronunciavit, opinio forte ipsi terræ coæva, quod verba, quæ sequuntur Clementis Alexandrini innuere videntur; en ipsa verba: Mensam autem in Templo, (altare quoque thymmiamatis a Moyse jussu divino factum)[6], habere undulas inflexas ac tortiles, (communiter coronam appellant,) significat terram, quam oceanus circumfluit[7]. Recepta hæc erat Philosophorum[8], Geographorum[9], Historicorum[10], & Poetarum[11], tum gentilium[12], tum Christianorum[13] opinio, atque quod ad Europam, Asiam & Africam, veterum orbem attinet, consentit illa ad unguem cum recentissimis & optimis observationibus. Hoc est cur veteres extrema littora finem terræ & naturæ dixerint[14]. Patet hoc, ut alios omittam, ex his Virgilii Romanorum Coryphæi dictis:
Extremique hominum Morini————[15]
populi in Galliæ finibus, qui Britanniam spectant, proximi oceano[16], & ultra oceanum quid erat præter Britanniam[17], oceani insulam[18] ultimam occidentis[19], quam fallax æstu circuit ipse oceanus[20], cujus licet magnitudinem olim nemo, ut Livius refert, circumvectus[21], Panegyricus[22] tamen Maximiano & Constantino Impp. dictus aperte docet, eam tantæ magnitudinis a Cæsare habitam, ut non circumfusa oceano, sed complexa ipsum oceanum videretur[23]. Hæc cum verbis Ricardi[24] consentiunt, quæ verba sunt apud Solinum[25] eadem. Britannia judicata est orbis finis juxta Valerium Catullum qui Albionem nostram ultimam Britanniam[26], ejusque incolas Britannos ultimos appellat[27]. Sequitur eum in hoc Horatius Flaccus ita pro salute Augusti vota nuncupans:
Serves iturum Cæsarem in ultimos
Orbis Britannos————[28]
nisi cum Beato Chrysostomo tibi placuerit Britanniam extra orbem positam[29], Romanorumque virtutem in orbem redactam dicere[30]. In Romanorum nomen elementa transierunt[31], in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano Imperio clauditur & definitur. unde a plerisque Orbis Romanus appellatur[32]; ita M. Annæus Lucanus