LV. Post illos Cantini. deinde, interiores Logisque proximi, Mertæ siti sunt. in his oris promuntorium Orcadum positum. cui adjacebant Orcades insulæ. ulterius manabat Nabæus fluvius, qui terminus erat Carnabicæ jurisdictionis.
LVI. Ad inferiorem hujus regionis partam habitabant Carnonacæ, in quorum finibus promuntorium Ebudum, ad cujus extrema eximium Oceanus sinum efformat, qui olim Volsas appellatus. ad inferiorem istius sinus ripam tendebant Cerones, & infra Ityn Creones ad Longum usque procurrit. inde Oceanum inter & sinum Lelanum dictum ab incolis Epidiis promuntorium.
LVII. Provectus jam ultra flumen Vararis, idem illud remetiri non possum, quin in transgressu admirer Romanos, aliàs satis expertos judicio atque experientia, heic quasi destitutos tam perabsurda opinione laborasse, ut istam Brittaniæ partem, quæ jam armis ipsorum intacta quiescebat, reliquam jam subactum atque possessam longe majori & longitudine & latitudine metirentur. (quam tamen eos fovisse opinionem satis superque constat.) qui enim ea, qua par est, mente insignem Romanorum ambitionem atque insatiabilem regnandi cupidinem consideraverit, & quo hostem vix ira ipsorum & notitia, nedum timore dignum excluderent stupenda ista, quæ totum orbem in admirationem sui facile trahunt, opera erexisse. in hoc ut in cæteris quam plurimis magnam summi Numinis merito providentiam veneremur, cui ut omnia subjecta sunt regna, ita & sempiterna ab incolis gloria debetur & erit, Amen.
CAPUT VII.
LUSTRATIS ita pro instituti ratione cursim terris Brittanicis, necessarium videtur, antequam ad insularum descriptionem aggrediar, dubio à non nemine moto occurrere; ubinam, inquit ille, earum quas tu nobis commemoras urbium nominumque vestigia? habentur nulla! Licet vicissim quærere, ubinam hodie sint Assyrii, Parthi, Sarmatæ, Celtiberi? at qui has celeberrimas gentes exstitisse neget, impudentem satis spero futurum neminem, nonne inveniuntur hodienum regiones urbesque permultæ eisdem, quæ ante duo vel plura annorum millia habuerunt, quæ compellantur, nominibus? Judæa, Italia, Gallia, Brittania, non hodie minus, quam priscis illis temporibus nota. Londinum hodieque lingua vernacula sono non adeo discrepante London appellatur. Incuria majorum & in colligendis ac conservandis illis, quæ huc facere & tunc temporis non difficulter haberi poterant monumentis negligentia si attendatur, non adeo quidem graviter illa videtur increpanda, vel ut hujus defectus unica & primaria causa censenda, vix enim præter illos, qui ordini sacrorum se dederant, operam libris scribendis commodabant. hi verò à sacro alienum censuerunt munere profanis istiusmodi, ut vocabant, negotiis operam suam impendere. Crediderim potius nos sine periculo scire, & sine piaculo ad posteros transmittere posse illa, quæ de prisco regnorum statu sedula veterum monumentorum perlustratio & accuratius scrutinium poterit investigare. ad aliud verò sentiendum me ferè compulisset bonus ille Antistes, ita me compellare visus: tune solus ignoras quam breve, nobis in hoc orbe, temporis spatium sit exigendum omnesque nostros etiam laboriosissimos conatus ab inutilium servorum nomine nos non posse reddere immunes? omniaque nostra studia proximi usum pro scopo debent habere? hæc! cui unquam sunt usui? bullatis istiusmodi nugis mundum deludi! His merito reponimus. an ergo prohibita nobis simul omnis honesta delectatio? nonne eximiæ divina providentiæ documenta produnt istiusmodi narrationes? indene patet, quomodo Evangelia de morte & merito Christi concio universum collustraverit & vicerit orbem gentilibus ante superstitionibus obnoxium? obvertenti porro, non incongrue fortè Chronologiæ istiusmodi res in compendio tractari. denuo repono. nec ergo nimium quidquam est novisse, majores nostros non, ut nonnulli fabulantur, Autochtones fuisse è terra prosilientes. Deum potius naturæ librum aperuisse, ut ex illo constarer magni opificis omnipotentia, qualis in Mosis voluminibus eadem descripta proponitur. Denique forte respondenti, operibus, authori apud posteros nomen laudemque parituris, exploratorium ignem esse subeundem, hæc inquam dicenti, & in his subsistendi gratus profiteor tantum his verbis efficaciæ fuisse, ut etiam suborta michi nonnumquam fuerit cœpti hujus laboris pœnitentia. Ex altera proinde hujus opusculi parte præter Chronologicam rerum commemorationem amplius quidquam exspectare nolit Benevolus Lector, quem adeo benevolentiæ tutelæque Divinæ, paria ab ipso michi promittens, devotus commendo, sperans, ut me simul cœlesti Patri, qui misericors & condonationis plenus, commendet.
Ex fragmentis quibusdam à Duce quodam Romano consignatis & posteritati relictis sequens collectum est itinerarium, ex Ptolemæo & aliunde nonnullis ordinem quoque, sed quod spero in melius, mutatum hinc inde deprehendes.
FUERUNT olim apud Brittones XCII. urbes, earum verò celebriores & præ reliquis conspicuæ XXXIII. Municipia scilicet II. Verolamium & Eboracum. VIIII. Coloniæ sc. Londinium Augusta, Camalodunum Geminæ Martiæ, Rhutupis ... Thermæ Aquæ Solis, Isca Secunda, Deva Getica, Glevum Claudia, Lindum ... Camboricum ... Et civitates Latio jure donatæ X. sc. Durnomagus, Catarracton, Cambodunum, Coccium, Lugubalia, Ptoroton, Victoria, Theodosia, Corinum, Sorbiodunum. deinde XII. stipendiariæ minoresque momenti, scilicet: Venta Silurum, Venta Belgarum, Venta Icenorum, Segontium, Muridunum, Ragæ, Cantiopolis, Durinum, Isca, Bremenium, Vindonum, & Durobrovæ. At præter allatas modo urbes plures in Brittaniis non habuisse Romanos ne quis temere credat, celebriores enim tantum commemoravi, quis enim dubitet, illos, ut orbis terrarum Dominatores, pro lubitu elegisse sibique vindicasse, quæ suis usibus commoda intelligebant loca? plerumque aliàs in castris, quæ condiderant ipsi, degebant.
DIAPHRAGMATA.
RHUTUPIS prima in Brittania insula civitas versus Galliam apud Cantios sita à Gessoriago Bonnoniæ portu, unde commodissimus in supradictam insulam transitus obtingit, CCCCL. stadia, vel ut alii volunt XLVI. mille passuum remota, ab eadem civitate ducta est via Guethelinga dicta, usque in Segontium per m. p. CCCXXIIII. plus minus sic: Cantiopoli quæ & Duroverno m. p. X. Durosevo XII. Duroprovis XXV. deinde m. p. XXVII. transis Thamesin intrasque provinciam Flaviam & civitatem Londinium, Augustam. Sulo Mago m. p. VIIII. Verolamio municipio XII. unde fuit Amphibalus & Albanus Martyres. Foro Dianæ XII. Magio Vinio XII. Lactorodo XII. Isanta Varia XII. Tripontio XII. Benonis VIIII. hic bisecatur via alterutrumque ejus brachium Lindum usque, alterum versus Viriconium protenditur sic, Manduessedo m. p. XII. Etoceto XIII. Pennocrucio XII. Uxaconia XII. Virioconio XI. Banchorio XXVI. Deva colonia X. fines Flaviæ & Secundæ, Varis m. p. XXX. Conovio XX. Seguntio XXIIII.
Iter II. à Seguntio Virioconium usque m. p. LXXIII. sic, Heriri monte m. p. XXV. Mediolano XXV. Rutunio XII. Virioconio XI.