15A. M. MMMMXLVII. Thermas & Glebon occupaverunt Romani.

16A. M. MMMML. Post novennale bellum Regem Silurum Charaticum vicit Dux Romanorum Ostorius, magna Brittaniæ pars in formam provinciæ redacta, & Camalodunensis coloniæ posita fundamenta.

17A. M. MMMMLII. Cogibundo urbes quædam apud Belgas à Romanis concessæ, ut inde sibi conderet Regnum. circa hæc tempora, relictâ Brittaniâ, Cangi & Brigantes in Hyberniam commigrarunt sedesque ibi posuerunt.

18A. M. MMMMLXI. Nero Imperator, in re militari nichil omnino ausus, Brittaniam pene amisit. nam duo sub illo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt. nam insurrexit contra Romanos Bondvica, illatam sibi à Romanis injuriam vindicatura, colonias illas Romanorum, Londinium, Camalodunum & municipium Verulamium igne delevit, occisis ultra octoginta millibus civium Romanorum. superata illa, tandem à Suetonio, qui acerrime illatum Romanis damnum vindicavit, occiso subditorum ejus æquali numero.

19A. M. MMMMLXXIII. Brigantes vicit Cerealis.

20A. M. MMMMLXXVI. Ordovices plectit Frontinus.

21A. M. MMMMLXXX. Magnum cum Rege Caledoniorum Galgaco prœlium committit Agricola, eoque devicto, totam insulam cum classe lustrari jubet, maritimamque ipsius oram totus obiens, Orcades submittit Imperio Romano.

22A. M. MMMMCXX. Ipse in Brittaniam transit Hadrianus Imperator, immensoque muro unam insulæ partem ab altera sejungit.

23A. M. MMMMCXL. Missus ab Antonino Pio Urbicus victoriis inclarescit.

24A. M. MMMMCL. Nonnullos quoque à Brittanis victorias reportat Aurelius Antoninus.