Et precor ut vires jam tibi donet amor.

Extremisque adero si præstitit ista Cupido,

Si quo in te sedeat invenit ille locum.

Multa sede quidem in nobis furor assidet ejus,

Pugna etiam prestat: nolumus arma tamen.

Atque tuos casus timeo vel noscere quosdam,

Nam dubito ne illis stet tuus altus amor.

Hæc quoniam ignoro, multo est mea vita dolore,

Nescio quod servem semper ab igne latus.

In te non equidem mea gaudia plena supersunt,