Nota 12.

Archivo general de la Corona de Aragon.

Registro n.º 198 fol. 376 vuelto.

Nos Jacabus Rex Aragonum etc. Attendentes quod Jucefus Bellito Sarracenus Cæsaraugustæ quondam fuit tempore vitæ suæ magister et ductor operum quæ fiebant in Aljafaria nostra Cæsaraugustæ; id circo concedimus tibi Mahomat Bellito filio dicti Jucefi Bellito, quod quandocumque contingerit fieri operas necessarias in Aljafaria nostra prædicta, quod tu sis magister et ductor operum ipsorum toto tempore vitæ tuæ, et habeas et perecipias de ipsis operibus salarium competens pro tuo labore. Nos enim per præsentes mandamus Merino nostro Cæsaraugustæ et aliis officialibus nostris, quod prædictam concessionem nostram firmam habeant et observent, ut superius continetur. Datum Cæsaraugustæ secundo Kalendas novembris anno prædicto (1301)—Ægidius ex petitione provissa in consilio.

Pecunias de Jaime II fol. 41 núm. nuevo 255.

Nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Sardiniæ, Corsicæ etc. Fideli Ægidio Terini Merino Cæsaraugustæ: Cum Aljafaria nostra Civitatis Cæsaraugustæ indigeat reparatione et obratione, et nos velimus eandem, opere quo indiget reffici ac etiam reparari. Idcirco dicimus et mandamus vobis, quatenus faciatis dictam Aljafariam reparai, et apta illi operiet aptacioni qua fuerit reparanda solvendo; et impendendo denarios et alia quæ ad ipsam reparationem fuerint opportuna, prout nobilis domna Maria Ferdinandi vobis duxerit injungendum. Datum Barchinone XII Calendas aprilis 1292.

Nota 13.

Curiæ sigilli secreti 14, Martini núm. 2251. fol. 123.

Martinus Dei gratia Rex Aragonum &c. Dilecto Consiliario nostro Pardo la Casta Merino Civitatis Cæsaraugustæ salutem et dilectionem. Ecce quod Nos circa reparationem castri nostri de la Aljafaria civitatis Cæsaraugustæ, quod et sui constructione notabili, et antigua inter cœteras domos sive palacia nostri dominii insignius imminet amœnitate decorum, volentes, ut convenit suffragium debitum cum promptitudine elargiri; tenore præsentis universas et singulas pecuniæ quantitates prætextu morabatini nobis in et super locis, universitatibus, et aljamis inferius designatis, videlicet in et super universitate villæ de Fraga, aljamisque judæorum et Sarracenorum villæ ejusdem universitate villæ de Pertusa et aldearum ejusdem, ac universitatibus locorum de Berbegal et de Biel, aljamaque judæorum civitatis Oscæ, ac personis et bonis eorum et cujuslibet earundem, reparationi, operi, et constructioni Aljaferiæ prædictæ ducimus assignandas, et etiam concedendas; mandantes et comittentes vobis de certa scientia et exprese, quatenus pecunias morabatini villarum, locorum et aljamarum superius expressarum, et cujuslibet earundem, de quibus quidem pecuniis, vos, et neminem alium, esse volumus receptorem; colligatis et recipiatis integre et complete, ac colligi et levari faciatis fideliter, legaliter atque bene, et pecunias ipsas in reparationem Aljafariæ prædictæ convertatis integre et complete; jubentes nihilominus expresse et de certa scientia universis et singulis officialibus et submissis nostris, sub obtentu nostræ gratiæ et mercedis quatenus et comissionem nostram hujus modi teneant firmiter et observent, tenerique et observari inviolabiliter faciant per quoscumque; et non contraveniant, seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione, si iram et indignationem nostras prædictas, ac penam quingentorum florenorum auri de Aragonia cupiunt evitare. Datum Barchinone sub nostro sigillo secreto decima octava die Augusti anno á Nativitate Domini millesimo quadringentesimo octavo—Rex Martinus—Dominus Rex mandavit mihi Johanni de Tudela.

Nota 14.