ut qui magistros et benefactores meos ad extremum usque
singultum non desero, aut suo in honore, quoad potero
20sinam laedi. Sin vero, ut potius reor, joco protuleris,
aut forsan motus aliunde, non adeo feroces sumus, ut quae sit
in disputando libertas ignoremus, aut linguae vertibilitati non
noverimus indulgere; immo quia altercando scitur veritas,
aurumque probatur in fornace, de industria ingenuissimi doctoris
25hujus concedo disputare. Da tamen ut nihil in posterum
cum obstinatione adversus imitatorem nostrum asseveres.
Vale, et intimato super hoc quid intendis. Qui si pergis de