STULTUS, a, um, Sot, stupide, imbécile. Syn. Fatuus, delirus, mente captus, male sanus, demens, amens, nullius consilii. )( Sapiens. Phras. Stultiorem hominem non vidi, je n’ai jamais vu d’homme plus sot, plus déraisonnable. Homo est sine mente, sine sensu; stolidus et stipes; hominum inscitissimus, insulsissimus; omnium qui sunt quique fuerunt, longe stultissimus; mortales omnes exquisita stultitia longe anteit; tam stulte omnia et incaute agentem, tam excordem fatuumque hominem non vidi; nihil hoc homine dementius qui nihil adeo pro sano faciat. 2. Hominem plane stultum reddetis, vous rendrez cet homme tout à fait fou. A sanitate mentis deturbabitis; ad insaniam adigetis; mente movebitis; sanitate mentis spoliabitis. Usus: Homo stultus et credulus. Malo indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.

STŪPA, æ, f. La partie brute du lin ou du chanvre, étoupe. Syn. Crassior pars lini.

STŬPĒFACTUS, a, um, Étonné, stupéfait. Syn. Attonitus.

STŬPĔO, es, ŭi, ere, n. Être frappé d’étonnement, de stupeur. Syn. Obstupesco, attonitus hæreo, stupenti similis hæreo, stupore et silentio defigor. Usus: Stupuere omnes. Cf. [Miror].

STŪPĬDĬTAS, ātis, f. Stupidité, sottise. Syn. Stupor, tarditas.

STŬPĬDUS, a, um. Étonne, stupéfait, stupide, sot. Syn. Stupens, tardus, stolidus. Phras. Nihil homine ist hoc stupidius, je ne connais rien de plus stupide que cet homme. Nulla in re quidquam hominis habet; extremi ingenii homo est; sine sensu, sine sapore, elinguis, vecors; hominum vecordissimus; stupor hominis, seu pecudis potius; incredibilis hominem stupor opprimit; propter stuporem cordis hebes ac stolidus; plumbeus sane homo, mente vacans, tanquam truncus et stipes; non modo ad sapientiam cæcus, sed ad ea ipsa quæ cerni possunt, hebes, obtusus; non plus sapientiæ habet quam lapis aut silex; nihil videt, nihil audit; ipse quis sit, utrum sit nescit; rudi et incondito sensu homo est; obesæ naris homo est; lapidem, haud hominem esse putes; in facie vultuque vecordia eminet. Usus: Omnes stupidi timore obmutuerunt. Cf. [Stupor], [Stolidus].

STŬPOR, ōris, m. Saisissement, stupeur, admiration, surprise; sottise. Syn. Stupiditas, admiratio. )( Sensus. Phras. Stupor omnes oppressit, tous demeurèrent frappés de stupeur. Vox, spiritus torpebat; tam subitæ rei admiratio vocem omnibus interclusit; stupor omnium animos et velut torpor quidam insolitus membra tenebat, occupabat; repentina res cum stupore ac miraculo torpidos defixit, defixos tenuit; novitate ac miraculo attoniti, neque animo, neque auribus aut lingua constabant; stupor omnes repentinus invasit, oppressit; exsangues attonitisque similes stabant, hærebant, respectantes inter se, per metum etiam voce suppressa; sine suo vultu, sine colore, sine voce consistebant. Usus: Immanitas in animo, stupor in corpore. Stupor debilitasque linguæ, tarditas ingenii, langue inhabile et lourde, esprit stupide. Cf. [Administratio].

STŬPRO, as, avi, atum, are, a. Souiller, déshonorer. Syn. Constupro, stuprum infero, affero alicui, vim affero, pudicitiam eripio, stupro aliquam maculo, corpus virginis violo, vi comprimo; pudicitiam alicujus expugno, vitium vel stuprum alicui offero, virginem vitio; rem habeo, stuprum facio cum aliqua; res mihi est cum aliqua. Usus: Stuprata per vim Lucretia.

STŬPRUM, i, n. Infamie, déshonneur. Epith. Infestum, nefarium, turpe. Usus: Vir stupri plenus. Stuprum virgini offerre, inferre. Stupro maculare aliquam.

SUĀDĔO, es, āsi, āsum, ere, n. et a. Conseiller; persuader. )( Dissuadeo. Syn. Auctor sum, fio; suasor et auctor sum alicujus rei; moneo, hortor. Adv. Amice, fideliter, prudenter, sapienter. Phras. 1. Is mihi suadet, il me conseille. Is mihi auctor est rei agendæ; isto auctore utor; hunc auctorem consilii habeo, sequor; hujus ego auctoritatem sequor; auctoritati pareo; hic mihi consilii auctor, dux, moderator; adjutor et administer est. Is mihi consilium dat; consilio me juvat; consilio mihi adest; consilio est; consilii mihi copiam facit; consilio me instruit 2. Si suadentem me audisset, aliter omnia egisset, s’il avait écouté mes conseils, il aurait agi autrement. Si meis monitis paruisset; si meam sententiam complexus esset; meis monitis si stare voluisset; si sequi me auctorem, suasorem et impulsorem; si mihi morem gerere, si consilium a me exquirere voluisset, aliter omnia instituisset, consilium mutasset, vela alio vertisset. Usus: Non solum suasit, sed et rogavit. Cf. [Auctor], [Moneo], [Consilium].