SUBVŎLO, as, are, n. S’élever en volant. Syn. Evolo.
SUCCĒDO, is, cessi, cessum, ere, n. Succéder, remplacer; s’avancer, arriver. Syn. Alterius locum occupo, in alterius locum sufficior; procedo; cado, evenio. Phras. 1. Ut res succedet, ita de te homines judicabunt, on jugera de vous d’après le succès de cette affaire. Ut res cadet, eveniet; ut se res dabunt, ita de te existimabunt; qualis rei exitus erit, talem de te opinionem suscipient; ex eventu homines de te existimabunt. Rei exitum hominum judicia consequentur. Congruent cum exitu rei, consentient in utramque partem de te hominum judicia. 2. Ut id succedat bene opto, je désire que cette affaire ait pour vous un plein succès. Actum feliciter esse velit DEUS; quod actum fuerit, id felix faustumque sit, prosperum habeat eventum; id DEUS probet, approbet, fortunet; id fortuna secundet. Succedat ex animi sententia precor; id ut præclare, feliciter cadat; optime procedat; optatum finem sortiatur; exitum habeat cum animo tuo congruentem; quem ipse vis eventum ferat opto. Acta DEUS confirmet; rata esse velit, jubeat. 3. Utinam omnia tibi feliciter succedant! Puissiez-vous être toujours heureux! Utinam optata omnia contingant! contingant ea quæ cupis! omnia secunda fluant; nihil contra voluntatem eveniat! res omnes processus habeant optatos! Usus: 1. Succedam vicarius muneri tuo. Vicarius meæ diligentiæ succedat. 2. Evenio, cado, procedo, réussir, avoir un bon résultat. Omnia ex sententia succedunt. 3. Subeo, venio, aller sous, entrer dans. Tectum imbris causa succedere. Cf. [Successus].
SUCCENDO, is, di, sum, ere, a. Allumer par dessous, mettre le feu à, brûler. Syn. Inflammo, incendo. Phras. Vicini domum succendit, il mît le feu à la maison du voisin. Vicini domui ignes admovit, adhibuit; ignem intulit; ignem injecit; faces, ignem jecit in vicini domum. Cf. [Ignis], [Incendo]. Usus: Ira succensus, enflammé de colère.
SUCCENSĔO, es, sŭi, sum, ere, n. Être enflammé de colère être irrité, courroucé contre; s’irriter, se mettre en colère. Syn. Irascor. Adv. Justius, leviter, plane, vehementer. Usus: Irasci et succensere solemus iis qui, etc. Cf. [Irascor], [Sentio].
SUCCESSĬO, ōnis, f. Succession, substitution. Hereditas. Usus: Cædis merces, in cæsi locum successio petitur.
SUCCESSOR, ōris, m. Successeur, remplaçant. Syn. Qui sufficitur, subrogatur, submittitur; vicarius. Epith. Conjunctissimus, amicissimus, perblandus. Usus: Successori provinciam tradere. Successores fere aliquid mutant de institutis priorum. Regnum per manus traditur successoribus filiis.
SUCCESSŬS, ūs, m. Heureux succès, réussite. Syn. Eventus, exitus, processus. Phras. 1. Res spero feliciter succedet, la chose aura, j’espère, un heureux succès. Res ex animi sententia procedet. Eventus rei erit optimus. Successu res quo volumus concludetur; non aliter cadet ac volumus; sequetur id, quod optamus. Rem consequetur exitus, eventus, finis optatus. Exitum res habebit, mea quidem ut spes fert, optatum, felicem, qualem volumus, qualem optamus. Puto fore ut rem ex sententia geram, feliciter, prospere conficiam; ex animi sententia, ut animus fert expediam, conficiam; ad eum, quem volebam, exitum perducam; felici exitu concludam. Efficiam, opinor, ut res optime succedat; ne res contra quam volumus succedat; ne quid adversi contingat in re; ne sit infaustus, adversus, alius a nostris voluntatibus rei exitus; ne sit alius quam volumus rei eventus; spero futurum ut in hac re meis optatis fortuna respondeat; ut cum animo meo fortuna consentiat; ut ab animo meo fortuna minime dissentiat; ut nihil adversi fortuna objiciat. Spero futurum ut nequaquam fortuna repugnet, resistat, obsistat, adversetur, sese opponat, suam vim objiciat, obviam eat. Futurum existimo, ut in hoc secunda, felici, prospera, propitia, perbenigna fortuna utar; ut res omnes sub manus succedant; omnia ad voluntatem fluant; belle procedant omnia ac prospere; ut fortuna consilia nostra comprobet. 2. Res non successit ut sperabam, l’affaire n’a pas eu tout le succès que j’espérais. Non cecidit ut optabam; præter meam sententiam evenit; præter voluntatem accidit; aliter ac sperabam; contra quam volebam contigit. Non ut volebam; secus atque opinabar; aliter atque spes erat cecidit. Exitum res habuit alienum a sententia, spe, voluntate; dissimilem voluntatis, minime cum animo congruentem minime, cum voluntate congruentem; ab animo discrepantem, abhorrentem, diversum; contra spem, adversum voluntati exitum res habuit. Optatum exitum consecuta res non est; optatum ad exitum non pervenit. Exitus rei voluntati non respondit. Res pro voluntate non succedit; ex animi sententia non processit. Spes mea non eum quem volebam exitum consecuta est; spes me frustrata est, fefellit, decepit, delusit. Speratum eventum, exitum sortita, nacta, adepta non est. Inanem fuisse spem meam, exitus rei declarat. Opinione sum deceptus. Falsa me spes aluit, lactavit; haud bene res evenit; haud bene vertit; fortuna belli inclinavit; inclinata res est; omnia obstructa reperi; negotium totum refrixit.
SUCCĬDĬA, æ, f. Quartier de porc, flèche de lard. Syn. Tergum suillum.
SUCCĪDO, is, cīdi, cīsum, ere, a. Couper. Usus: Segetes succidere.
SUCCINGO, is, nxi, nctum, ere, a. Attacher, agrafer, ceindre; entourer, environner. Syn. Munio, circumdo. Usus: Carthago portubus succincta. Gladio succinctus. Armis legionibusque succinctus.