AUFĒRO, ers, abstŭli, ablātum, ferre, a. Enlever. Syn. Eripio, abripio, averto, adimo, tollo, abduco, detraho, removeo, præcido. )( Do, affero. Adv. Gratis, impudentius, longe hinc, mordicus, occulte, omnino non, publice, rectissime, undique. Phras. 1. Omnia ei ab hostibus ablata, detracta, erepta sunt, les ennemis lui ont tout pris. Omnia per scelus erepta et asportata sunt. Omne instrumentum direptum, familia abducta, abactum pecus, convulsa suis ex sedibus omnia. Spoliatus, denudatus, rebus omnibus executus est. Fortunæ cultus deletus omnis est, atque extinctus. Spoliata domus, denudati parietes, sanguinem adeo ipsum exsorbere visi sunt hostes. 2. Tua oratio metum mihi omnem abstulit, vos paroles m’ont enlevé toute crainte. Metum omnem ademit, exemit, præcidit, dempsit, detersit. Tua oratione metus omnis ablatus et sepultus est; consedit, conquievit. Oratio tua metum omnem discussit, dissipavit, delevit, abstersit. Cf. [Abduco]. Usus: 1. Operis præstantia imitandi spem omnem abstulit. Aliquid judicio auferre; alicui jus suum; pecuniam de ærario; ab aliquo amorem auferre. 2. Obtineo, sequor, gagner, recevoir. Benignum responsum ab illo, decretum amplissimum, præmia, opem asenatu abstuli. Ex eo facto laudem et gloriam maximam abstuli. 3. Abeo, s’en aller. Auferre se de convivio, de conspectu.

AUFŬGĬO, is, fūgi, fugere, n. S’enfuir. Syn. Fugio, fuga me aufero, fugam capesso. Usus: Furto facto aufugit, non impune laturus. Cf. [Fugio].

AUGĔO, es, auxi, auctum, augere, a. Augmenter. Syn. Majus facio, amplifico, addo, accessionem facio, exaggero, cumulo, multiplico. )( Detraho, extenuo, diminuo, minuo. Adv. Copiose, cumulatius, fuse, magnificentius, maxime, mirabilius, omnino, privatim, rhetorice, summe, valde, vehementer. Phras. 1. Pompeius valde auxit imperium, Pompée recula les bornes de l’empire. Amplificavit, multum protendit, produxit, protulit Imperii fines. Multum addidit, adjunxit additionem Romani Imperii. Magna per Pompeium ad Imperii vires accessio facta est. Res Romanæ magnum incrementum ceperunt, acceperunt; multo deinceps auctiores fuere, quam antea. Pompeius magnam terrarum partem hostibus demptam, ademptam, detractam, Romano Imperio adjecit. Multæ Provinciæ Pompeio victore Romani Imperii jura, potestatemque subiere. Pompeius latissime protendit Imperii terminos. Pompeius magnam orbis partem in potestatem Imperii redegit, ad imperium adjunxit. 2. Tuæ litteræ mihi dolorem auxere, vos lettres n’ont fait qu’augmenter ma douleur. Majorem fecere commemorando, retractando antiquum vulnus; velut attrectatu, et quassu dolorem amplificaverunt; gravarunt, duplicarunt conceptam animi ægritudinem, et dolorem; onerarunt dolorem metu. 3. Ipse sibi invidiam auget, il accroît contre lui l’envie. Novam flammam invidiæ adjicit; materiam criminibus suggerit; et unde gloriam inde invidiam intendit. 4. Non mediocriter auxit opes suas, il s’est fort enrichi. Cumulavit, adauxit, exaggeravit rem familiarem, auctarium non exiguum adjecit ad pristinas opes; lucro quotidiano suas auctavit opes; ad rem familiarem, ad domesticas copias accessiones fecit ingentes; fortutunis suis et copiis magnum incrementum attulit. 5. Augetur malum indies, le mal s’accroît tous les jours. Quotidie ingravescit malum, corroboratur, cumulatur; longinquitate crescit malum, suis progressibus augetur. Res ab exiguis profecta initiis eo crevit, ut etc. Malum ingentibus incrementis augetur, maximis auctibus crescit; tacitis augescit incrementis; serpit quotidie malum et incrementum capit. Increbescit malum, majusque jam est, quam ut remedium possit afferri. In incremento malum est, robur quotidie accipit; oneratur diuturnitate malum, et gravatur. Quantum tempori, tantum mali acerbitati accedit. Accessit in cumulum mali dolor novus. Nova quotidie fit mali accessio; malum nova quotidie incrementa accipit. 6. Augere cupiditatem, pretium, gloriam, formam, nequitiam, fortunam, augmenter ses désirs, sa gloire, sa beauté, sa malice, sa fortune. Accendere cupiditatem; pretium rei; intendere gloriam; formam cultu, nequitiam præceptis, fortunam comitate adjuvare. Usus: Honore, dignitate, divitiis, commodis augere aliquem. Beneficium tuum magno cumulo auxisti. Cf. [Amplifico], [Cresco].

AUGESCO, is, ere, n. Croître, grandir. Syn. Augeor, cresco. Usus: Semina temperatione caloris augescunt, aluntur, pubescunt.

AUGUR, ŭris, m. Augure, prédisant l’avenir par le chant des oiseaux. Syn. Interpres auguriorum; peritus cælestium prodigiorum. Epith. Bonus, optimus, perfectus, publicus, summus, verecundus, antiquissimus, interpres Jovis optimi maximi. Usus: Romulus ipse magnus augur fuit. Augurum ars, disciplina, jus, prædicta.

AUGŬRĀLIS, e, gen. com. Augural, relatif aux augures. Usus: Vir augularis, libri augulares.

AUGŬRĀTĬO, ōnis, f. Action de prendre les augures. Syn. Auspicium, divinatio. Usus: Quæ tandem auguratio ex passeribus? item: Auguratus, us, dignité et fonction d’augure.

AUGŬRĬUM, ii, n. Science des augures, divination par le chant ou le vol des oiseaux. Syn. Auspicium, auctoritas rei bene gerendæ. Epith. Addubitatum, contrarium, non tam artificiosum, quam superstitiosum, extremum, sinistrum, verissimum. Usus: Augurium in arce agebant augures. Certo salutis augurio. Cf. [Divinatio].

AUGŬRĬUS, a, um, Augural. Syn. Auguralis. Usus: Jus augurium.

AUGŬROR, aris, atus sum, ari, d. Prédire d’après les augures; prédire, annoncer. Syn. Augurium ago, auspicium ago, divino, auspicor, elicio ex mentibus divinis responsa. Adv. Fideliter, pulcherime, recte, vere. Usus: Quantum ego animo auguror et conjectura, non despero. Bellum auguror, je prévois une guerre. Cf. [Divino], [Prædico], [Vates].