CONFĪDO, is, fisus sum, ere, n. Se fier à, avoir confiance, compter sur. Syn. Audeo, non timeo; fido, spero, innitor. )( Despero, diffido. Adv. Confidere ferocius suæ causæ, magnopere et niti invidia, magnopere causæ, legionibus, plane plurimum sibi, valde litteris, malitiæ suæ, vehementer. Phras. 1. Arcana mihi sua confidit, il me confie tous ses secrets. Arcana, animum suum, consilia sua mihi credit omnia; animum suum mihi dat; summam rerum omnium fidem mihi habet; de fide mea sibi omnia pollicetur; meæ se fidei, suaque omnia committit; in mea unius fide omnia statuit, ponit, collocat; nihil mihi consiliorum ejus clausum est; omnia in aperto sunt, omnia mecum communicata. Cf. [Aperio], [Abscondo], [Palam]. 2. In opibus suis confidit plurimum, il met toute sa confiance en ses richesses. In opibus positam spem habet omnem; fretus opulentia sua; spem omnem in fortunis suis constitutam habet; spes suas fortunarum præsidiis delegat; omnia sibi de fortunis suis ac copiis pollicetur. Cf. [Spes], [Innitor], [Spero]. Usus: Nimium sibi, causæ suæ confidit. Virtuti constantiæque tuæ plurimum confido. De re aliqua, de alterius voluntate confidere. Cf. [Fido], [Spero].

CONFĪGO, is, fixi, fixum, ere, a. Clouer, percer, traverser. Syn. Figo, vulnero. Usus: 1. Hercules, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis. Cornicum oculos configere, tromper plus habile que soi (Prov.). 1. Figo, pono, employer. Configere omnes curas et cogitationes in salute reipublicæ.

CONFINGO, is, finxi, fictum, ere, a. Façonner; feindre, inventer. Syn. Fingo. Adv. Credibiliter, suspiciose facinus. Usus: Confingere, comminisci rumorem. Confingere, conflare crimen, aliquid criminis, accusationem. Cf. [Fingo].

CONFĪNIS, e, gen. com. Qui confine, contigu. Syn. Vicinus, finitimus. Usus: Est huic confine genus dicendi. Cf. [Vicinus].

CONFĪNĬUM, ii, n. Voisinage, limite, confins. Syn. Finis, limes; provinciæ extremum. Usus: Convenit in vicinitatibus et confiniis, æquum et facilem esse multa de suo jure concedentem. Cf. [Limes].

CONFIRMĀTĬO, ōnis, f. Confirmation (t. de rhet.). Syn. Fides. Epith. Gravior. Usus: 1. Confirmatio est, per quam causæ fidem, auctoritatem et firmamentum adjungit oratio. 2. Consolatio, consolation. Non egit confirmatione virtus tua. 3. Vox Eccl. Confirmation (sacrement). Cf. [Confirmo].

CONFIRMĀTOR, ōris, m. Garant, caution. Usus: Confirmator et sequester pecuniæ desideratur.

CONFIRMO, as, avi, atum, are, a. Affirmer, consolider; rassurer, encourager. Syn. Affirmo, assevero, promitto; stabilio, corroboro. Adv. Bene se, fidenter, liquido, magnopere, molestius, plane, præclare, temere. Confirmari impudentissime caput legis, mediocriter, necessario, vehementer, multum confirmatus animus. Phras. 1. Eventus rumorem confirmavit, l’événement prouva la réalité du bruit. Fidem rei eventus affirmavit; rumori fidem eventus addidit; accrevit rumori fides rei eventu consecuto; ad suspicionem et rumorem certissimæ res accesserunt; opinionem adjuvit consentiens rumori eventus; rumorem ambiguum eventus rei ad certum redegit. 2. Imperium sibi confirmavit, il s’assura le pouvoir. Imperium diuturna pace munivit; auctoritate et consilio roboravit; stabilivit rempublicam; confirmatiorem reddidit, effecit; temporum iniquitate, fortuna, collapsam affirmavit, constabilivit; præclara regni initia, ratum. Regis nomen, imperiumque ei effecere. 3. (Confirmavit decem millia hominum Vulg.), l’évêque a confirmé dix mille personnes. Christianæ palæstræ oleo ad ineundum animorum certamen decem capitum millia imbuit, perunxit; sacro Chrismate, consecrato oleo Christianorum, decem millibus haud pauciorum animos ad interiora certamina præparavit, corroboravit. Decem capitum millia sacro oleo delibuta, ad Christianæ palæstræ certamina ab illo sunt initiata; Christianæ militiæ auctorata; uncta Christiano ritu ad sacra certamina sunt decem hominum millia; Chrismatis sacramento confirmata; ministrata decem millibus hominum unctio illa sacra, qua animi vires ad arcana certamina muniuntur. Usus: 1. Exemplis, rationibus, argumentis rem confirmare. Hoc sine ulla dubitatione confirmaverim. De hoc tibi plane confirmo. 2. Consolor, consoler, soulager. Erigere, confirmare, afflictos bonorum animos. 3. Corroboro, stabilio, firmum reddo, probo, comprobo, suffragor, fortifier, guérir. Animum, se ad omnia confirmare. E morbo confirmari, guérir d’une maladie. Cf. [Probo], [Consolor].

CONFIT, fieri, (primis et secundis personis non adhibetur). p. Être fait, avoir lieu. Syn. Conficior. Adv. Facilius. Usus: Commodius cadere nihil poterat, quam si res sine sanguine confieret.

CONFĬTĔOR, eris, fessus sum, eri, d. Avouer; proclamer. Syn. Fateor, præ me fero, agnosco. )( Inficior, celo. Adv. Aperte, ingenue, impune, libere, necessario, palam adulterium, plane tandem, aliquando, timide, vere. Usus: Aperte et ingenue confiteri de crimine; crimen alicui confiteri. Cf. [Fateor], [Confessio].