CONSŎCĬĀTĬO, ōnis, f. Association. Syn. Societas, communio. Epith. Communis, humana. Usus: Communis hominum generis consociatio. Consociatio hominum, atque communitas.
CONSŎCĬO, as, avi, atum, are, a. Associer. Syn. Jungo, conjungo. )( Dissocio. Usus: Consociare consilia cum malis civibus. Natura ad civilem communitatem, consociati sumus. Nunquam populus cum senatu tam vehementer consociatus fuit. Cf. [Socio], [Jungo].
CONSŌLĀBĬLIS, e, gen. com. Qui peut être consolé. Syn. Quod consolationem admittit.
CONSŌLĀTĬO, ōnis, f. Consolation. Syn. Solatium, levamen, levatio, medicina, confirmatio. Epith. Firmissima et usitata, grata, gravior, levis, longior, annua, magna, mediocris, misera, modica, multa, necessaria, nonnulla, optima, pervulgata, stulta, tenuis, vera, vulgaris, propria. Phras. Hæc tibi cogitatio consolationi erit, cette pensée vous consolera. Hæc te cogitatio non mediocriter confirmabit. Hæc si tibi propones, si animo agitabis, animo spectabis, levabis luctum tuum; luctu, ægritudine, sollicitudine te levabis; curam levabis; vulnus doloris tui ipse delinies. Cf. [Consolor], [Solatium].
CONSŌLĀTOR, ōris, m. Celui qui console, consolateur. Usus: Consolatores ipsi se miseros confitentur.
CONSŌLĀTŌRĬUS, a, um, Propre à consoler, de condoléance. Usus: A Cæsare accepi litteras consolatorias.
CONSŎLĬDO, as, avi, atum, are, a. Fortifier, affermir. Syn. Firmo, corroboro, stabilio.
CONSŌLOR, aris, atus sum, ari, d. Consoler. Syn. Solor, levo, dolorem levo, mœrorem minuo, desiderium lenio, consolationem adhibeo, alicui perfugium et solatium præbeo, animum consolatione permulceo, consolatione sustento; dolorem, luctum, fletum abstergo. Adv. Amicissime, communiter, vehementer. Phras. 1. Consolari afflictum, consoler un affligé. Consolationem afferre afflicto; excitare, suis opibus sustentare casus miserorum; levationem afferre; levationi esse miseris; perculsos ægritudine levare; allevare jacentes; animum reddere; fomenta, oblectamenta dolorum præbere; diffidentes suis rebus confirmare; fulcire ruentes; afflictos erigere; perditos recreare; miserorum ærumnam dictis allevare. 2. Nihil est, quod consolari me possit, rien ne peut me consoler. Nihil est quod solatium afferre, parere mihi possit. Nihil est, quod solatio, consolationi mihi esse possit. Nulla est res, quæ animum meum possit recreare, relevare; vindicare dolore; liberare sollicitudine; eximere dolore; abducere a cura; avocare a molestia; abstrahere a mœrore, afflictum mœrore, languentem, jacentem animum erigere, excitare, confirmare nulla jam cogitatio potest. Affectum dolore animum sanare nulla ratio potest. Laboranti animo, ægrotanti, pessime affecto mederi satis nulla ratio valet; parum apta sunt remedia, quæ afferuntur; inutilis, infirma, inanis, supervacanea omnis medicina est. Frustra in me consolando ponitur opera; inanem operam sumit, qui ad me consolandum aggreditur; ita malis opprimor, prorsus ut respirare non liceat; nemo ut dolorem lenire, detrahere, depellere, adimere, levare ægritudinem; animum relevare; ægritudinem sedare; abducere ab angore contractum mœrore animum possit; ita dolore obruor, ut emergere nulla ratione possim. Respuit jam animus, quasi desperata salute, omnem medicinam, remedia cuncta, omnia consolationum genera. Insitus, infixus in animo dolor ita penitus est, ut evelli nulla ratione possit; ut nulla vis rationum evellere, extrahere, educere eum possit. Finem facere dolori meo, finem imponere, modum statuere, dolorem moderari, neque homo est, neque res ulla, quæ possit. Non est, ut possim in dolore mihi temperare, dolorem sedare, abjicere; me ad hilaritatem, jucunditatem, quam dolor eripuit, ademit, revocare; referre me ad pristinam animi æquitatem, ad eum statum, unde dolor dejecit, deturbavit, depulit, detrusit, non possum. Quæ jam res aut quis homo animo meo virtutem dolore ereptam restituere possit? quis ea sanare vulnera? quis iis vulneribus mederi, medicinam afferre, remedium invenire possit, quæ mihi fortuna intulit, imposuit, inflixit? surdæ jam sunt ad omnia solatia aures; exulceratam ægritudine mentem ad sanitatem nemo revocabit; prostratum, jacentem beare jam nihil potest. 3. Hoc unum consolari potest, cela seul peut me consoler. Hoc unum relevare animum, erigere mentem ac confirmare; erigere in spem vel ad spem animum; detrahere ægritudinem; serenitatem mentis reducere potest. Hic unus relictus est consolationi locus; hac una consolatione utor, me sustento; hanc unam mens habet, suscipit consolationem, ac præterea nullam. Usus: Spe, eloquentia consolamur afflictos. Desiderium tui memoria commodorum consolabor. Dolorem, quem e republica capio, consolari domus non potest. Hoc mihi non sumo, ut de communibus miseriis te, vel dolorem tuum consoler.
CONSŎNO, as, ui, nĭtum, are, n. Résonner, retentir. Syn. Respondeo, consentio, convenio. Usus: 1. Vide, ut oratio moribus consonet, être d’accord, répondre à. Nemus consonat, le bois retentit.
CONSŎNUS, a, um, Conforme, convenable. Syn. Conveniens. Usus: Consonum, consentaneum non est, ut, etc.