CŪRĬĀTUS, a, um, De curie. Usus: Lex curiata. Curiata, centuriata comitia.
CŪRĬO, ōnis, m. Curion, prêtre d’une curie. Usus: Curio maximus.
CŪRĬŌSĒ, Soigneusement. Syn. Diligenter. Usus: Quærere, conquirere aliquem, aliquid curiosius.
CŪRĬŌSĬTAS, ātis, f. Soin, curiosité. Syn. Nimia diligentia, cura humani ingenii. Usus: Sum in ejus rei curiositate.
CŪRĬŌSUS, a, um, Soigneux, exact. Syn. Nimium in quærendo diligens. Adv. Belle. Usus: Nihil de aliis inquirere, minimeque in aliena re curiosum esse. Homo curiosus et plenus negotiis. Servulus percuriosus. Non sum in exquirendis juribus curiosus. Non ita latet, quin curiosis oculis perspici possit Cf. [Cura].
CŪRO, as, avi, atum, are, a. Soigner, avoir soin. Syn. Do operam, laboro, elaboro, studeo; curam, diligentiam adhibeo, curam in aliqua re pono; cura ac diligentia complector, diligentiam in aliquam rem confero; mihi curæ est, procuro, tracto, administro; item: medeor, curationem adhibeo. Adv. Diligenter aliquem, de aliquo, mandatum, valetudinem, perferendas litteras, diligentissime, etiam atque etiam, fideliter mercedes prædiorum, honorificentissime decernendum de rebus gestis, laxius, leviter ægrotantem, magnopere, mediocriter, omnino nihil, prope prorsus, nihil aliud, studiose omnia, maxime. Phras. 1. Curabo res tuas diligenter, je prendrai grand soin de vos affaires. Habebo rationem dignitatis tuæ; inserviam honori tuo; summa contentione pro te decertabo; suscipiam propugnationem, ac defensionem dignitatis tuæ; rerum tuarum rationem ducam; in negotia tua omni cogitatione, toto pectore curaque incumbant; rerum tuarum mihi semper antiquissima cura erit; de rebus tuis securus esto, curabo pulchre omnia; curam de te geram diligentem, tua negotia, quidquid ad te pertinebit, uti debeo, diligenter agam; res tuas, negotia, rationes pro virili parte tractabo, administrabo, procurabo. 2. Ille curat, tractatque res meas, il s’occupe de mes affaires et les traite. Procurator is rerum mearum est, curator et administer; ille sustinet rerum mearum curam; curationem agit, curam habet rerum mearum; is est, cui res meas tractandas, administrandas, procurandas commisi, credidi, commendavi; cujus fidei potestatique res meas commisi, mandavi; in cujus fidem tutelamque res meas tradidi, permisi. Cf. [Cura], [Committo], [Commendo]. 3. Cura, quæso, res meas diligenter, occupez-vous avec soin de mes affaires, je vous prie. Fac, ut meæ tibi rationes curæ sint; prospice, consule, provide rationibus meis; suscipe me, respice fortunas meas. Tuere me, fove, ac complectere. Cf. [Curam suscipere]. 4. Res alienas diligenter, tuas negligenter curas, vous vous occupez avec ardeur des affaires d’autrui et vous négligez les vôtres. De aliis plurimum, de te ipso rebusque tuis minime laboras; aliena tibi curæ sunt, tua negligis; aliorum rationes pluris apud te sunt, quam tuæ; propensior ad alios, quam ad te ipsum tua voluntas est; alienæ voluntati ut morem geras; obsequaris, te ipsum deseris, relinquis, destituis; ut aliis satisfacias, aliorum causa te ipsum destituis; quid aliis placeat, quid aliorum e re sit, attendis, at rerum tuarum ratio quid postulet, minime cogitas; alienæ causæ patronus, tuæ pene prævaricator es; alienis commodis omni studio, cura, labore inservis, invigilas, operam das, dicas, navas, præstas, tribuis, de tuis commodis nihil agis, tua commoda minime tibi cordi sunt; aliorum commoda dum captas, dum aliorum causam foves, juvas, agis, suscipis, tuam jacere, frigere, neglectam jacere pateris, tuam abjicis, nihil facis; de aliena causa sollicitus, tuæ oblitus es; alienæ causæ faves, tuam contemnis; quod tuæ causæ studium dicare deberes, id alienæ dicas, in aliena collocas. 5. Nihil ille curat, il ne s’en occupe pas. Haud in magno ponit discrimine; nec quidquam illi pensi est; nihil pensi habet; nihil moratur; nullo loco id numerat; ab rerum suarum sensu jam dudum abalienavit animum; se, libertatem, salutem dudum projecit; nihili hæc facit; omnia in minimis ponit, deputat. 6. Curavit hominem, il a guéri l’homme. Curationem illi adhibuit, admovit, attulit; morbum depulit, sustulit, profligavit; sanitati hominem restituit; ejus opera recreatus a morbo est; valetudinem, vires recepit. Cf. [Sano], [Convalesco]. Usus: 1. Funus ei faciendum curavit. Deos non curat. Signa, quæ mihi curasti, reddita sunt. Corpora curare milites jussit, cibo reficere. 2. Valetudini restituo, soigner, guérir (une maladie). Violentis medicamentis curare eum, qui gravius ægrotat. Provinciam curavit, sanguinem misit.
CURRĬCŪLUM, i, n. Endroit où l’on court, lice, carrière; course; char. Syn. Spatium, quo curritur; stadium, cursus, currus. Epith. Æternum, exiguum vitæ, æternum gloriæ, tam exiguum, tam breve vitæ, vetus. Usus: Deflexit de curriculo mos majorum. Animum de curriculo litterarum negotii alicujus causa deflectere. Vivendi curriculum honeste conficere. Exiguum vitæ curriculum nobis natura circumscripsit, æternum gloriæ. Hæ exercitationes ingenii, hæc curricula mentis. Curricula sermonum. Omne curriculum industriæ meæ in amicorum periculis elaboratum est. De proposito mihi curriculo nihil discedam.
CURRO, is, cŭcurri, cursum, ere, n. Courir. Syn. Cursum conficio, cursum teneo, cursum curro. Adv. Aperte eosdem cursus, certatim ad opus, furtim, longius, proclivius, raptim in sententiam. Phras. Ad aliquem currere, courir vers qqn. Cursu tendere, contendere ad aliquem; cursu effuso aliquo ferri, provolare; cursim ad aliquem pergere; cursu ad aliquem ire. Usus: Qui stadium currit, eniti debet, ut vincat.
CURRŬS, ūs, m. Char. Syn. Vehiculum, cisium, carpentum, pilentum. Usus: Visus est sibi in somnis curru quadrigarum vehi. Curru albis equis juncto invehitur. Cisio regionem pervolat. In rheda vehi. Aliquem de curru detrahere. De foro in Capitolium currum flexit, vehiculo eripuit se ex oppido. Curru sublimis ibat in regiam. Aurato eminens curru vehebatur.
CURSIM, En courant, à la course. Syn. Cursu, effuso cursu, effusissimis habenis, laxatis habenis. Usus: Cursim impetum facere, cursim aliquo pergere. Quæ ego sero et cursim, et subsecivis, ut aiunt, operis arripui. Cursim dicere.