DĒPURGO, as, avi, atum, are, a. Nettoyer. Syn. Purgo. Usus: Crimen depurgare, iram deprecari.
DĒPŬTO, as, avi, atum, are, a. Compter, supputer; estimer. Syn. Puto, censeo, existimo. Usus: Vide, ne te hebetem esse deputes. Deputabo mecum rationes, atque excutiam. Se indignum re aliqua; alterius operam parvi deputare. Eam rem in lucro deputavit. (Pro destino, dépêcher, barbarum est.)
DĒRĔLICTĬO, ōnis, f. Abandon. Syn. Contemptio. Epith. Injusta. Usus: Communis utilitatis derelictio contra naturam est. Cf. [Solitudo].
DĒRĔLINQUO, is, līqui, lictum, ere, a. Abandonner. Syn. Desero, destituo. Usus: Causam communem derelinquere. Perditus, nec a fortuna tantum, sed et spe derelictus. Incultus et derelictus ager. Cf. [Relinquo], [Desero].
DĒRĔPENTE, Tout à coup, soudain. Usus: Derepente corruit.
DĒRĬDĔO, es, risi, risum, ere, a. Rire, se moquer de. Syn. Eludo, irrideo. Phras. Thrasones ubique deridentur, partout on se moque des fanfarons. Thrasones fabula sunt vulgi; ubique ludibrio sunt, ludibrio habentur; risum movent omnibus; risum cient, excutiunt; deridiculo sunt omnibus. Cf. [Irrideo], [Ludibrium]. Usus: Contemnite illos, et deridete. Cf. [Contemno].
DĒRĪDĬCŬLUM, i, n. Moquerie, ridicule. Syn. Irrisio. Usus: Verba alicui per deridiculum dare.
DĒRĪVĀTĬO, ōnis, f. Action de détourner (les eaux). Syn. Deductio. Usus: Ductus aquarum, derivationes fluminum.
DĒRĪVO, as, avi, atum, are, a. Détourner. Syn. Duco, deduco, traho, arcesso. Phras. Laudis partem in se derivare, attirer sur soi une partie de la gloire. Transmovere in se alienam laudem; in societatem gloriæ alienæ se offerre; de aliena laude sibi aliquid decerpere. Cf. [Adscribo]. Usus: Transl. Crimen culpamque in alium derivare, faire retomber une faute sur un autre. Partem curarum in aliud studii genus; rem aliquam in suum usum derivare, convertere. Cf. [Adscribo], [Confero].
DĒRŎGO, as, avi, atum, are, a. Ôter, retrancher. Syn. Detraho, delibo, minuo. )( Arrogo. Adv. Maxime. Usus: Fidem somniis merito derogant sapientes. Ea res multum de dignitate populi, de virtutis existimatione derogavit. Suspicio inimicitiarum auctoritatem et fidem ejus dictis derogavit. Legi, aut de lege aliquid derogare. Nimium tibi derogas, dum omnia arrogas. Cf. [Demo], [Adimo].