ĂLĬQUŎTĬES, Quelquefois. Adv. Numer. Usus: Hanc causam aliquoties apud te egi; semel, atque: iterum egi.
ĂLĬTER, Autrement. Syn. Secus alio modo, non eodem modo, non perinde, alia ratione, multo secus. Phras. Aliter se res habet, la chose est tout autre. Commutata ratio est; versa sunt omnia; longe alia fortuna, aliis initiis, ac ominibus agendum est; omnia contra opinionem acciderunt. Usus: 1. Aliter evenit, atque putaram. Eadem somnia aliis aliter evadunt. 2. Alioquin, autrement. Aliter amicitiæ stabiles esse non possunt, autrement aucune amitié ne peut être solide. Jus æquabile sit, oportet, aliter jus non esset.
ĂLĬUNDE, D’un autre lieu. Syn. Ex alio loco, ex alia re. Phras. Aliunde hoc descripsisti, vous avez pris cela ailleurs, c. à d., vous l’avez copié. Ex alieno largiris; non ex tuo sensu deprompta est hæc oratio; ex alieno opere accersita. Hoc quidem translatitium et adventitium auxilium est. Sermo tuus insititius est, et inductus. Usus: Non poteras scire aliunde. Pro alioquin, Barbarum est.
ĂLĬUS, a, ud, Autre. Syn. Non idem, reliquus, alter, diversus. Usus: Aliud ex alio peccat, il fait fautes sur fautes. Me quotidie aliud ex alio impedit. Alius alio melior est. Res eadem aliis atque aliis effertur verbis. Ex alio alia nexa sunt. Alia solis lux est, et lychnorum. Aliud mihi respondes, ac rogo. Alium me esse censes, atque olim fui. Nihil aliud ago, nisi ut cives mei salvi sint. Quæ est alia pœna, præter mortem?
ĂLĪUSMŎDI, D’une autre manière. Syn. Rationis disparis, alterius, dissimilis. Usus: Res aliusmodi est, ac putatur.
ALLĀBOR, eris, lapsus sum, labi, d. Se glisser vers, arriver à. Syn. Accedo, accido, adhæreo. Usus: Humor allapsus extrinsecus.
ALLĂTRO, as, avi, atum, are, a. Aboyer après. Usus: Transl. Aliquem, alicujus magnitudinem allatrare, per invidiam criminari, se déchaîner contre l’élévation de quelqu’un.
ALLECTO, as, are, a. Inviter, attirer. Syn. Allicio, prolecto, blande invito. Usus: Vani homines assentationem ipsi invitant, et allectant Cf. [Allicio].
ALLĒGĀTĬO, ōnis, f. Envoi, députation. Syn. Privata legatio. Epith. Difficilis. Usus: Ad hunc hominem omnes allegationes difficiles, omnes aditus ardui sunt, et occlusi.
ALLĒGO, as, avi, atum, are, a. Envoyer, députer. Syn. Lego, mitto privati negotii causa. Usus: Amicos allegare ad rem conficiendam.