PASSIM, Çà et là, de côté et d’autre, partout; sans ordre, à la débandade. Syn. Undique, ubique, disperse, sine ordine. Usus: Passim per forum volitare. Aves huc illuc passim vagantes.

Passio Domini, La Passion de N. Seigneur JÉSUS-CHRIST. Historia Servatoris nostra causa cruciatus ac mortem passi. Acerbissimos Christi Servatoris nostri cruciatus mortemque pro genere humano obitam; funestissimam dolorum ac cruciatuum, quos Christus nostra causa pertulit, perpessionem grata recordatione recolere; in Christi acerbissimus tormentis, cruciatibus ac morte cogitationem defigere. De Christi acerbis cruciatibus et excessu; de funestissima Servatoris nostri cæde ad populum verba facere, prêcher la passion de J.-C. Creaturæ etiam rationis expertes Passionem Domini luxerunt, toutes les créatures, même privées de raison, pleurèrent la mort du Seigneur. Mutæ quoque res, et sensibus orbatæ mortem Christi luxerunt. Dies in noctem concessit; elementa turbata sunt, saxa, quasi doloris vim non ferentia crepuere, tumulis apertis cadavera redeuntibus animis jam olim efflatis prodiere. Rectore suo ac Domino sic agitato, concusso, raptato, tota tellus cohorruit atque contremuit, petræ dissiluerunt, tenebræ terris incubuerunt, sol caligine obtectus, velum templi disruptum est.

PASSŬS, ūs, m. Enjambée, pas, marche. Syn. Gradus, gressus. Epith. Perpauculi. Usus: Disjunctissimas terras passibus peragrare. Urbs aberat mille passus.

PASTĬO, ōnis, f. Action de faire paître, de nourrir les bestiaux; pâturage. Syn. Pastus, pabulum. Usus: Alia regio fertilior est magnitudine pastionis.

PASTOR, ōris, m. Pasteur, berger. Syn. Pecoris magister, ut: bubulcus, subulcus, opilio.

PASTŌRĀLIS, e, gen. com. De pasteur, pastoral. Syn. Pastoritius.

PASTŌRĬTĬUS, a, um, De pasteur, pastoral. Usus: Pastoritius cantus.

PASTŬS, ūs, m. Nourriture, pâture des animaux. Syn. Pastio, locus pascuus; cibus. Epith. Aptus, ferus, immoderatus, præsens, suavissimus; diversi, novi oratorum, tetri, varii, abundantes, veteres oratorum. Usus: Pastum natura large animantibus comparavit. Animantia inquirunt pastum et latibula, cherchent leur nourriture et leur retraite. Partes corporis ad pastum capessendum et conficiendum. Oblectatio industriæ, suavissimus animorum pastus, qui est le plus doux aliment des âmes.

PĂTĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Ouvrir; découvrir, révéler, manifester. Syn. In lucem profero, divulgo, aperio. Usus: Hostibus portam patefacere. Is et scelerum indicia ostendit, et periculorum signa indagavit, patefecit, protulit. Ea res fenestram ad omnem nequitiam, latam avaritiæ viam patefecit. Patefacere et illustrare veritatem. Iter hostium internecione patefacere. Cf. [Prodo], [Manifesto], [Aperio].

PĂTĔFACTĬO, ōnis, f. Action découvrir, de dévoiler. Syn. Evolutio et explicatio rerum opertarum.