QUANTO, Plus.... d’autant plus que. Syn. Quo. Usus: Quanto magis philosophari delectabit.

QUANTUSCUMQUE, quantacumque, quantumcumque, Quelque grand que, si grand que. Usus: Totum hoc, quantumcumque est, tuum est.

QUAPROPTER, C’est pourquoi. Syn. Quare, quamobrem, quocirca. Usus: Quapropter vos oro judices.

QUĀQUĀVERSUS, De tous côtés.

QUĀRE, Pourquoi, pour quelle raison, par quel motif? c’est pourquoi. Syn. Quamobrem, quapropter, ex quo. Phras. Quare id consilii cepisti? Pourquoi avez-vous pris cette résolution? Quem in finem? quid erat, quod ita statueres? Ut quid, quid ita, quam ob causam ita apud te constituisti; quid erat, quamobrem; quid accidit, cur ista velles? Quibus rebus adductus, quid erat causæ, cur ita potissimum velles? Quo tandem nomine ita consuluisti? Qua gratia, quid erat, quapropter ita statueres? Quid tibi isthoc in mentem venit? Qua de causa, quibus de causis id consilium suscepisti? Usus: 1. Quare istud restat. 2. Cur? Quare hoc negasti? 3. Adv. Pour que, afin que. Permulta sunt, quæ dici possunt, quare intelligatur, etc., il y a beaucoup de choses à dire pour faire comprendre, etc.

QUARTĀNA, æ, f. La fièvre quarte. Usus: In quartanam conversa est vis morbi.

QUĂSI, Comme si. Syn. Tanquam, quodammodo, perinde ac si. Phras. Negotium tuum, quasi rem meam procurabo, je m’occuperai de vos affaires, comme si elles étaient les miennes. Tanquam mea res esset; perinde quasi de me ageretur? velut meam causam tractabo. Negotium tuum, instar rerum mearum, mearum rerum modo curabo; non secus ac res meas curabo; mearum rerum similem curam de tuis negotiis geram; sic tuam causam agam, ut si vel quasi si meam tuendam susciperem. Usus: Quasi desperatos eos relinquamus. Quasi in extrema pagina, presque à la fin de la page.

QUASSĀTUS, a, um, Ébranlé, fracassé. Syn. Fractus, debilitatus.

QUĂTĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Ébranler, affaiblir. Syn. Concutio. Usus: Nullo præsidio quatefeci Antonium.

QUĀTĔNUS, Jusqu’où, jusqu’à quel point. Syn. Quantum (finis, termini, mensuræ ratione). Usus: 1. In omni re videndum et statuendum est, quatenus. Id videamus, quatenus amor in amicitiis progredi debeat. 2. Quod attinet, ex ea parte, quo, qua in parte, dans quelle mesure. Advertendum est, quatenus sermo delectat. Accipio excusationem ex ea parte, quatenus, etc.