Roris plena, tenella, delicata,

Nostris horridulis modo admovete;

Vestra ut quo linit ora melle Pitho,

Fauces aridulas meas eodem

Humectet dea nobilis liquore.

Quod si hæc vota minus pudica quisquam

Morosus putat, atque forte ocellos

Vestros hispida barba nostra terret,

Nec vos oris odor juvat virilis,

Adspirate tamen, sacræ sorores,