Et

Conveniebatne machæra militis in vaginam tuam?

Ille imo poeticæ artis apex Maro, qui Parthenius appellatus ab ingenuo et ingenito pudore, Alexandrum dono sibi a Pollione datum amabat, et sub Alexis nomine laudavit. Ovidium idem morbus tentavit: prætulit tamen puellas pueris, quod voluptatem his in lusibus vellet communem, non sibi propriam. Amare se Venerem, ait, «quæ utrimque resolvat.» Hinc fieri «quod pueri amore minus tangatur». Quum se negligi viderent puellæ ab iis quos [pg 205] amarent, et uxores ab iis in quorum sacra per nuptias venerant, si muliebri tantum mererent stipendio, ad puerile deflexere officium. Eo res adducta vecordiæ, id etiam novis ut prius nuptis extorqueretur, dehinc per puerum ad puellam iretur, uterque utrique uno in corpore sexus confunderetur. Priapus, in Veterum lusu, qui accesserit ad stipitem suum olerum fur, hunc daturum minatur,

Quod virgo prima dat nocte cupido marito,

Alterius loci dum inepta vulnus timet.

Fingit, nam quidlibet audendi æqua fuit semper potestas pictoribus et poetis, Valerius Martialis sibi uxorem obmurmurantem nates etiam esse, quo deterreret a puerorum amore amentem; Junonem hac ait parte placere Jovi; nec tamen se suaderi: aliam esse pueri partem, aliam fœminæ. Utatur uxor parte sua jubet. Sed sedebant in fornicibus pueri puellæve sub titulis et lychnis, illi fœmineo compti mundo sub stola, hæ parum comptæ sub puerorum veste, ore ad puerilem formam composito. Alter venibat sexus sub altero sexu. «Corruperat omnis caro viam suam.» Vide quam fuerit hic usus frequens puerorum puellarumque sexum mentientium. Ecce Ganymedem Junonemque certatim Jovi clunes et illum et hanc porrigentes, bona sua de postico thesauro jactantes. Nec religionis violatæ, qui hæc commentarentur et fabularentur impostores, nec impietatis rei facti, qui crederent aut stulti aut libidinosi. Miseri humunciones quo non irent [pg 206] præeuntibus Diis? Jovi Ganymedes in deliciis, Apollini Hyacinthus, Herculi Hylas:

Cui non dictus Hylas?...

Antistes Majestatis Jupiter, Scientiarum Apollo, Fortitudinis Hercules. Prima mali sedes Asia: nec tamen Africa ab hac peste pura, quæ per contagium mox Græciam et contiguas Europæ partes pervasit. Orpheum in Thracia fæculenti ludi inventorem et suasorem spretæ Ciconum matres,

Inter sacra Deum nocturnique orgia Bacchi,

Discerptum latos juvenem sparsere per agros.

Celtas narrant vetustis illis temporibus, si qui se hoc a morbo præstarent incolumes, ludibrio habuisse: nec munerum, nec honorum participes erant. Qui puros sibi servarent mores effugiebantur ut impurati. Non juvat in publica totius civitatis dementia esse solum sapientem: et quia non juvat, nec etiam decet.

Octavia. Quis te inter homines eloquentiores dicendo superet? Quam ingenue, quam ingeniose effers quæ dicis omnia!