Tullia. Quot inflexiones, quot corporis conversiones, tot sunt Veneris figuræ. Nec numerus iniri, nec doceri aptior voluptati potest. Quisque a libidine sua, a loco, a tempore, quam indui figuram velit, capit consilium. Sed non idem omnibus amor. [pg 217] Elephantis, Græca puella, quas in usu esse noverat inter libidinosos, pictis tabulis expresserat, ut jam juvaret «pictas opus edere ad tabellas.» Alia est in concubitu modos duodecim molita, quibus gratiori vector in effluvio perfunderetur voluptate. Dicta idcirco Dodecamincanos. Ævo nostro divini vir ingenii, Petrus Aretinus, bene multas in Colloquiis suis expressit satyrico sale; post pictura Titianus et Carraccius, summi pictores. Sed multæ sunt quæ ad effectum venire nequeant, licet, ultra quam excogitari possit, flexibiles sint coeuntium in Veneris sacra artus et lumbi. Profecto plura in mentem meditando et commentando solent cadere, quam vere fieri possint. Ut impotentis animi desideriis nihil impervium, sic nihil cogitationi exsultabundæ et intemperanti difficile. Quo vult, et qua tentat viam, insinuat se; vel in abruptis invenit planam. Non ita corporibus facilia factu omnia, quæ mens aut bona aut mala suadet.
Octavia. Una est via Veneris, si una Venus. Mala sunt et proterva omnia quæ præterea adjecere e suo, dum in furias et ignem ruunt, viri et fœminæ.
Tullia. Viam Veneris esse dicunt alii ex Naturæ præscripto, si quadrupedum more prona et projectis lumbis ineatur mulier: nam sic promptius virilem invehi vomerem in muliebrem sulcum et seminis fluctus in arvum genitale:
Quadrupedumque magis ritu plerunque putantur
Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
Pectoribus positis, sublatis semina lumbis.
[pg 218]
Nec molles opu sunt motus uxoribus hilum,
Nam mulier prohibet se concipere atque repugnat
Clunibus ipsa viri Venerem si læta retractet,
Atque exossato ciet omni pectore fluctus.
Ejicit enim sulcum recta regione viaque
Vomeris, atque locis avertit seminis ictum.
Idque sua caussa consuerunt scorta moveri,
Ne complerentur crebro, gravidæque jacerent,
Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset:
Conjugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Alii communem Veneris usum, et figuram maxime probant, ut in supinam vir procumbat; pectus pectore, ventrem ventre comprimat; pubes pubi colludat, diffindens rigido conto teneram rimam. Hi jubent ciere crebros et acres motus mulierem, dum Veneri facit; illi vetant. Sua cuique opinioni ratio. Sed negant Medici pronæ concubitum naturæ convenire, qui partium generationi insudantium conformationi, ut probant, non convenit. Ego vero, mea Octavia, communem usum unice laudo.
Octavia. Quidni laudes? Nam, amabo, quid dulcius cogitando fingi potest, quam resupinam amati corporis blando pondere ad irrequietæ, sed suavis, impatientiæ molles incitari furias? Quid gratius amantis vultu pasci, osculis, suspiriis, et patrantium oculorum incendiis? Quid præstabilius, quam amores suos fovere complexibus, sensibus quidem, quos non ætas, non vitium ullum obtudit? Quid utriusque libidini, utriusque voluptati lætius, concutientis et succutientis lascivis motitationibus? Quid opportunius præ voluptate emorientibus, quam flammescentium [pg 219] suaviorum vivida vi reviviscere? Qui aversa ludit in Venere uni tantum alterive sensui gratificatur: omnibus, qui in adversa.
Tullia. Sed in his, Octavia, solet accidere, quod videmus plerumque beatioribus usu venire. Quasi pigeat bonorum, quorum cumulantur copia, videas alios contemptis pulcherrimis uxoribus ad diobolares confugere meretriculas, et in putida sibi plaudere Venere. Alios pretiosarum dapum, opiparæ cœnæ capit satietas et fastidium; Falerno et lautitiis posthabitis, vappa et secundo pane ingurgitant se, velut fame enecti. Inassuetis gaudemus, et in vetita nitimur.
Sed ecce noctem, dum ludis tu, dum loquor ego, insomnem duximus. Paucas intra horas surgendum nobis. Juvabit somno refici, et sane requiete indiges. Ita jucunde, Octavia, dormias, ut vigilasti, faxit Venus!
[pg!220]