Octavia. Dedicavit sed libidini, et impudentiæ impotenti.
Tullia. Ideo movent tibi stomachum libido et impudentia Chrysogoni in parente tua. Miror delapsam esse ad id contumeliæ. Miror silentium. Mecum de his ne quidem verbum.
Octavia. Omnem turpitudinis modum prætergressa est hæc turpitudo. Venit nudiustertius Chrysogonus ad matrem pomeridianis horis. Silebant et tuta erant omnia. Ut ludit, ut furit: «Hodie mane,» inquit, «novum didici voluptatis genus. E proceribus nostris quidam, nec pœnitens facti, dixit nihil fœdius sibi, nihil impurius videri infima mulieris suæ parte, qua mulier est (et mulierem duxit pulcherrimam); Stymphalidas in illa habitare sentina purulentas: in hac meram Venerem, meros Amores» (ori dabat osculum Chrysogonus.) «Igitur specum fugit illam et odit, quæ exhalat mephitim: purum os amat, et illecebrosum caput. Uni fidit, uni arrigit. Uxor illi tam est ingeniosa quam formosa, sed magis obsequens. Hæc voluptatem agnoscit nullam, quæ non sit mariti; bene sibi est, cum illi; omnibus assentitur mariti libidinibus et paret; ore præstat obsequium. Quid vero tu facies, Sempronia, si rogaverim? Nam si negaveris, [pg 251] negabo et ipse promissi meminisse et fidei datæ. Demum non te fugit pulchrum venustæ fœminæ corpus aliud esse nihil quam vivum quemdam, ut dicere solebat Socrates, libidinum thesaurum, ubi suas homines condant et quærant voluptates, in quem libidinis suæ calidos derivent fluctus. Utrum hoc puro» (osculabatur), «an illo scelesto» (imam digito designabat alvum) «id canali fiat, quid, amabo, interest? Si officii habebis rationem, delectationis, quæ forte nulla erit, non habebis.» Persuasit, cui jubendi jus erat quod ipsa in se constituerat.—«Heus tu,» inquit subridens, ut surgentem exceptura erat mentulam, «quos et quali tibia modos facere me jubes, in his ludis!» Post mucronem spiculi primoribus capit labiis, lingua involvit, novas subeunti sedes delicias mentulæ facit novas. Præsensit illa affluentes gari Venerei impetu rivos; exhorruit, refugitque. Et hæc, quæ supersunt dicenda, æterno potius tegenda erant silentio. O horribile secretum!—«Non vis, puto, intingi me tanto flagitio,» dicebat mater. «Liquidum ego bibam hominem?»
Tullia. Nam in semine homo est.
Octavia. Dixerat, et vestes deciduus imber multa corrupit copia. Ille subirasci:—«Ausa es,» inquit, «insana, tam egregium opus perdere?—Ignosce,» inquit illa, «habebis obsequentiorem; sin minus, ut voles excrucia. Si tibi meum quid erit voluptati, utere; satis erit mihi voluptatis, vel in ipsa nausea.»
[pg 252] Tullia. Stetit promissis, et liquidos bibit homines? Salsam rem! nam salsa seminis vis.
Octavia. Dixisti. Cubavi cum Eleonora nocte hac proxime acta. Facetiarum nidus Eleonoræ lectus. Quam meretricia dixit et fecit! Osculum dedit et gratulata est ori suo, quod in labellis meis legisset cœleste donum, suavium. «Sed quis scit,» ait, «an malæ sint olim servitura libidini? Vereor ne alio fungantur officio, furente Venere, quam suo. Nupsit Mancia, cognata mea, Marino Neapolitano: sulphureis Stygiisque nequissimarum libidinum incendiis torretur Marino pectus. Fœminam vecors quærit in Mancia etiam supra papillas, qua incipit desinitve fœmina. Buccam petit, quasi in eam puellæ fugerit cunnus, aut ipsa sibi bucca in quadam sit cum cunno societate ad participandos Veneris ludos. Objurgabam, quod hanc sibi sexuique fieri pateretur injuriam.—Quid vis? respondit. Abstinet se Marinus ab hac turpitudine? nihil est quod dicam; occupat oris aream libidinibus suis? occupat, et quæ volebam dicere. Non facit? non est quod queri velim; facit? nec queri possum.—Mariti hoc uno placemus nomine, quod fœminæ sumus. Quæ quacunque petetur, se probabit fœminam, hæc omnium maxime placebit. En, Octavia mea, Alphonsi furores,» addebat Eleonora. «Ante hos dies, postquam bis terve telum misit vere militans, et ori applicuit.—Huic, aio, ostio verberando, Alphonse, ista non est apta catapulta. Furis, et me vis furere.—Te furere velim, me nolim, reponit Alphonsus; nam quod [pg 253] me amas, favori tuo debeo, nullo debeo merito meo. Si furere incipio, honorem, quem tibi debeo, forte obliviscar, qui mori malim, quam tibi non vivere.—His movit durum pectus, flexit ad ludibria. Adsilientem appetii libens, semihiulco suavio, flammescentem nervum. Nihil ultra, nam eo mox sponte reversa est erudita mentula unde aberrarat. Cocytium fas nefasve in media perfecit regione, quod in hac superiori aggressa erat impudens.»
Tullia. Non esset Eleonora Mellioniæ castas imitata iras; non esset, per salacitatem tuam! Huic se ut probro eximeret, ad Tiberium perducta ferro sibi pectus transegit. Maluit adacto gladio viam aperire letho, quam os olidi senis molli alutæ. Castitatis laudem non auro, ut multæ, sed ferro emit. Elvira et Theodosia (puellas nosti) aiunt se in bucca diverticulum spatienti mutino, amico suo, habere; et gaudent. Unde hæc insania? accipe. Finxerat hominem Prometheus; deerat penis: finxit et hanc meliorem partem e puriori luto. Antequam applicaret, fonte lavit. Dein fœmineum corpus finxit; utrique infudit vitam. Sitiit mulier; eidem labra fonti admovit, et bibit: hinc penis cum fœminæ bucca nata affinitas. Narrant Gonsalvum Cordubensem, imperatorem magnum, cum insenuisset, hoc voluptatis delectatum genere; erat et liguritor, provectæ, nam aliud mihi nihil persuaserint, ætatis vitio. Inserviebat vero libidini formosa viginti annorum puella. Cum vellet mediam lambere, se velle dicebat ire in Liguriam; at in Orientem, cum summa petere, et [pg 254] ori illudere. Sic, cum juventa juveret, si puerum (nam et pædico erat acerrimus) prurienti cuperet peni, dicebat Aversam se cogitare, celebrem urbem: ad nullam sane fervet adeo iter hominibus nostris.
Octavia. Libere loquar. Virtutem plerunque vocant, quod animi non tam constantia est, quam contumax ferocitas; non tam optio, quam illusio; cæcus quidam impetus, non securæ mentis rectum judicium.
Tullia. Ut fuit Elisabethæ. Erat Franco centurioni nuptura. Audiit Chrysogonum tuum, nescio quæ portentosa magis quam magna in nuptias stoice nugantem. Mutato consilio, et quasi ipsa in aliam momento esset mutata, omnes extemplo de nuptiis longe egit cogitationes. Nec obstinatam amantis lacrymæ moverunt, nec matris preces, non affinium obtestationes; ad Vestales non suo transiit passu, sed rapido aquilæ volatu. Attamen, unum alterumve post annum, pœnituit. Quo se resque suas non viderat oculo, vidit, se miseram vidit, et beatas vidit quæ venirent in hominum amplexus. Ut spes potiundæ primum centurionem inflammarat, demum desperatio acriori incendit desiderio. Sororis tandem ope, fruendæ habet Elisabethæ copiam; prægnans fit. Inter eos convenit; raptam abducit. Egregiam vero pietatem! Facta est concubina, cui per pietatem noluit uxor dari. Egregiam Chrysogoni laudem! Eripuit marito quam raptori dono daret. Nomini comparando student hi homines apud vulgum; non ita laudi promerendæ apud sapientes et graves viros, quibus non est facile fucum facere. Majorem numerum anteponunt [pg 255] meliori, ægrotarum multitudinem sanis mentibus.