Octavia. Nugæ! novem non superat. Quid id ad Chrysogonum?

Tullia. Pertunda mea! Cur tam bellæ non contingere dotes, vel Calliæ, vel Lampridio! Fruerer, fruerer!

Octavia. Enim vero conferre dicebas ad mulieris pulchritudinem, illi ut modice hiet ad rorem concha. Crassioris igitur nulla mentulæ laus, per quam sua cunno laus servari non potest. Utcunque angustum sit id iter, quo ad voluptatem descenditur; res Veneris gratiores nunquam, quam cum sunt in angustiis. Hinc facete dictum a Joanne principe, qui et mastupratorum princeps, in sua sibi manu qualem vellet invenire cunnum, nec laxum, nec salgama exhalantem.

Tullia. Et præterea commendant Veneres, qui non omnino inter femina delitescat conditus; novem decemve distet tantum pollices ab umbilico. Demissa plerisque puellis ita fugit pubes, ut aversa videatur ad Venerem via. Difficiles cum illis concubitus. Non potuit Theodora Aspilcueta, nisi posito pectore et sublatis in genua lumbis, devirginari. Frustra supinæ vir insudarat superfusus: operam luserat, oleum perdiderat. Demum sub elato aliquantum colle subsidat, velut sub promontorio, cymba. Hæc si conveniant, quæ pulchra videtur spectanti, et pulchra sentietur ab ineunte. Sed et interdum laborat vitio, quæ arcta est. Nam audivi jureconsultos dicere mulierem ita arctam, ut mulier [pg 271] fieri non possit (sic loquuntur), sanam non videri. Quibus virginale consertum concretumve fuerit, infausti id esse ominis plerumque solet. De Cornelia ferunt adeo arcta genitalium compage natam esse, ut difficillime mulier facta sit. Necatis Gracchis, infelicior visa est, quam felicior visa erat editis. Quæ de obsignata dixere virgine, ea falsa omnia et perniciosæ ad imposturam artes.

Octavia. Etiam aiunt os superius testem esse inferiori. Cui enim os parvum loquenti, et esse jactitant os parvum futuenti.

Tullia. Nugæ! Et nugæ quæ hi garriunt Amoris geometræ: medium cujusque pedem puellæ mensuram aiunt esse ostii, quo scilicet itur ad divæ virginitatis sacrarium. Nugæ! novi cui parvum os, parvus pes; grande et araneosum jacet spelæum atra inter inguina. Certa nulla constat ratio. Hæc constat: cuique uni probe machæræ convenit hæc vagina; ita Natura est comparatum. Si tenuis machæra, comprimit ultro se vagina laxior; si rudis et immanis (Durandaliam aut Flambergiam adhibe), dilatatis hæc vagina fibris excipit gratulantem gratulans hospitem hospes.

Octavia. Se res sic habet, et experior. Statui certe nihil potest, per Priapi coleos! Si roborascenti terribiles ramo omnibus non sunt apti mulieribus, sunt uni et alteri. Habuit prominentissimi penis domesticum Heliogabalus. Onon vocabat. Apud Pygmæos ad pedum pertingit malleolos. Si nostris ad genua hominibus propenderet, nullum putas fore hujus balistæ usum? Erras. Sed enim multo major est [pg 272] hominum numerus, quibus ultra octo septemve pollices non excurrit: hic communior modus. Quid faceres? nec etiam sunt nihili, et nulla in gratia apud Venerem. Aliqua florent, quibus id non est peculii, et hos commendat Hymenæo sua laus. Dux Ferrandus et Vastius marchio magni sunt nominis viri, nec magnæ tamen mentulæ, qua parte viri sunt. Illis conjuges et liberi. Vastio uxor formosa et ardens bello, liberi venusti et summæ spei. Ea crassa est satis mentula et longa, quæ amantis et amati peculium. Ab eo omnia placent, qui vere placet. Maluerim mea in cymba ab amico infigi aciculam, quam ab alio trabalem clavum. Experior etiam ego, Tullia: nam pulchrum in sinu foveo columbulum Dionæum. Puer, cui fingendo Venus et Gratiæ posuere operam, silente nocte ludit in sinu meo: et penis illi nec longus, nec crassus. A nullo tamen majores cepi voluptates; illi sum voluptatis cumulus, et ille est mihi.

Tullia. Quis ille est? quid narras?

Octavia. A matre accepi dono, pulchros delectum inter pueros. Parens illi Manilia, soror nutricis meæ. Quartum supra decimum annum, a die mensis Septembris vigesima, complevit; ephœbus quem forma præferas Phœbo.

Tullia. Vidi formosissimum puerum. Educandum Sempronia dedit Academicis: doctis viris, quæ magna laus est; et probis, quæ plurima.