Octavia. Non cogitabam adfuturam tam cito mihi tantam felicitatem. Nescio quid non absolutum dat in manus Attalici operis mater. «Acu pinge quæ desunt, quæ egregia es artifex,» ait. Recessi in cubiculum. Is erat dies vigesimus Maii. Sedeo humili in lecto, sericeo strato vellere. In variis cogitationum nebulis mihi mens ludebat; dubius inter vigiliam et somnum allabitur sopor. Ecce hoc momento intrat Manilia, puerum ad me perducens. Affixæ humeris alas, et pendens pharetra; arcum læva, sagittam dextra gestabat. Cupidinem dixisses, et vere erat.—«Parens me mittit Venus ad te,» ait voce blanda puer, «quod scit a te vinci se pulchritudine: [pg 281] vult serviam tibi Amorum reginæ.—Non servies,» repono, «pulcherrime Amorum; esse si velis ex animo meus, regnabis.—At enim,» subjicit Manilia, «dies fabulis vobis perdenda non est. Secede paulum, formose Amor.» Ut secessit: «Ego et mater tua mancipio tibi nexuique, nata,» inquit, «hunc puerum damus; sed tener est et debili lumbo. Utere, sed parca voluptate; sin aliter feceris, defluet, ut solent flores quos carpsit gelida hyems.—Depereo,» aio, «puerum misera, et abunde erit voluptatis cupidæ et amanti, si sciero vere esse meum.—Parce puero,» dicebat nutrix; «hac hora satisfactum crede voluptati tuæ, si puero eripueris virginitatem, quod ejus sine dolore non fiet. Nam illi mentula obducta præputio est, nec aperiet impune tibi caput reginæ suæ. Promisit se fortiter facturum; quo volueris habere inspira animos, venustatum tuarum et voluptatum ostentatione.» Post alas Amori puero demebat. «Nam volo te,» dicebat, «constantem esse; nolo ab ejus unquam evoles latere.» Tollit pharetram et sagittas. «Nunc,» inquit, «opus sunt alia tibi tela, aliis pugnandum armis.—Intelligo,» ait ille, «et esse telum mihi sentiet dea mea, quo secum pugnem.» Abiit nutrix, et fores occlusit.
Tullia.
Dicite: Io, Pæan, et Io bis dicite: Pæan!
Decidit in casses præda petita meos.
Octavia. Delibutus gaudio puer exsilit ad me. «Domina, [pg 282] domina,» loquit, «meæ me nunc pudet ætatis. Quam turpe sit esse puerum, vere sentio. Impar ero felicitati meæ.—Impar non eris,» repeto, «si respondes amori meo, qui tua erit felicitas, tuo amore, qui mea erit. Nihil ultra a te mihi opto.—Sed est,» inquit, «aliquando præterea amatorium. Non bene incipiam tyro, nec graviter perficiam puer.» Consedimus in lecto; tum ego osculor: incendia mittebant, non scintillas oculi mei. Demisit ille manum in sinum.—«Quid tibi vis?» dicebam; «liberius sane agis quam deceat.» Tractat papillas, suaviatur, incalescit; non potui quin amplecterer, ita lepide et festive agebat omnia. Tunc infert sub stolam dexteram.—«Euge,» inquam, «quid hac quæris?—Uxorem meam quæro,» respondet; «isthic habitat.» Risi:—«Sed non patiar id inhonestum,» aio, «si honesta sim.—Tuum quicquam potest esse inhonestum?» refert. «Noli maritum tuum repugnans fatigare. Amori cede.—Cedam,» aio, «tam bello, tam ingenioso Amori. Tua sum, mi Amor; nec amplius mea sum; tibi vivo.» Errabat interea puerilis manus, non docta Veneris viam. Paulo supra genua hæsit; post femora pererravit, et nates læves, Tullia, et molliter tumentes. Nec ultra audebat; pueriliter omnia.—«Scis usum,» ego ad illum, «mi Cupido, corporis tui et mei?—Videor mihi scire,» infit, «sed pro certo non habeo, an certo sciam. Vidi in tabulis pictis Veneris histrioniam.—Dignus eras,» subjicio, «pulchriori quam ego sum. Cape quæ voles, utere, [pg 283] fruere; age maritum.» Educit e carceribus mentulam. «Quid de hac re tam lepida fieri speras?» inquam.—«Quid jubebis id fiet,» reponit. Præludebat, inflammescebat. Sensit sibi facem Veneream ardere et turgere libidine. Genibus accidit; rogat ignoscam, si quid inepte fecerit nec satis urbane. Læva mox resupinæ revolvit ad pectus tunicam, et citus manum admovet pubi. Primoribus digitis tractat lanuginem, scalpit rimam, metitur igneam.—«Dic, sodes, mi amor,» inquam, «quid quærit hic sibi passerculus?» Nam arrigebat.—«Puto,» respondet, «nidum quærere, quem teneo manu.—Sine,» repono, «sine hic evolet.—Et ecce,» ait, «evolat;» et alacri se cursu feminibus inserit meis divaricatis. Ah! ah! ah! ostendebam milvio pullum.
Tullia. Per Genium meum! prurit insolitum quid ingeniosa hæc narratio. Mira es nugarum artifex:
In tenui labor, at tenuis non gloria.
Octavia. Adhibet anhelans puer pugionem vaginæ.
Tullia. Mutinum crassum, longum?
Octavia. Crassum ut habes pollicem; longum sex pollices. Fidem habe mihi: convenimus belle alter alteri.—«A regia aberras voluptatis via,» dicebam. Manum porrigo cæco passeri, auspex et dux. Init libidinis viam tenebricosam.—«Nunc fortiter percute, mergere, cæde, macta,» subjicio. «Sic [pg 284] hæc res agitur.» Tunc adegit ensem suo nisu, excepi meo; peni favebam susurro.—«Me læsum,» inquit, «intus sentio; quid vero id est?» Pressit suspirium, et momento subagitare ille, comprimere, concutere. Cevebant trepidanti oculi et mens. Ego succutere, contra niti; sed et subabant mihi, intra pectus, cordis intimæ fibræ. Adulabatur hæc cogitatio voluptati, venisse Amorem in amplexus meos. Innectebam ulnis incubantis marmoreas nates, et micantibus urgebam suavium alaparum velitationibus. Audivi Hymenæum ex fervidis lumborum anfractibus cachinnantem, et anhelantem Venerem. Resoluta sum in effluvium; nondum puer: nec calida suavia et humida, nec blæsa murmura, nec spissas compressiones, nec innumerabiles in una voluptate voluptates satis tibi, mea Tullia, fando explicem. Cogita Psyches cum Cupidine concubitum: is fuit meus cum Roberto. Illi ego pro Anima: is ipse meus est Amor. Tandem connivere puero oculi, attolli, circumagi, deficere deliquio; patranti subsiliebat intro cauda; nova exagitabatur intemperie; intremiscebant comprimenti celeres lumbi; extra se ponebatur, inopina mentis vertigine. «O domina, o regina,» inquit, «elabor e vita! quid id novi?» aiebat. Impingit osculum et momento colliquescit. Postquam perfecit, foveo languidum in sinu. Oscula osculis, suspiria miscemus suspiriis.—«Fuit tibi quicquam meum dulce, marite dulcissime?» dicebam.—«In hac voluptate,» respondet, «omnes sensi voluptates. Vivus es, Octavia, summi boni fons.—Velim tibi esse,» inquam, [pg 285] «sic et mihi egomet ero. Recrea vero exhaustas vires brevi somno. Qui nos viderit, me Cypridem credet, te Cupidinem in matris dormientem gremio.—Non opus illi somno,» reponit reversa Manilia. «Basiorum, sine fine, odoros purpureis tuis in labellis flores legat. Id illi opus est.» Post egregium par perducit ad matrem. Advolat mater in complexus pudore offusæ.—«Quæ hæc est,» ait, «mœroris species? Te pueri piget, Octavia, tam venusti? Pudet, Roberte, libere lusisse in puella tam formosa? Infeliciter cessere hæ nuptiæ? Abfuit Hymenæus? Non favit Cupidini Venus?—Quin imo,» reponit Manilia, «feliciter acta sunt omnia, quæ fieri oportuit nuptias facientibus. Bellissime præliatus est in virgine tua Robertus meus; habes generum, et hic uxorem.—Bene est,» inquit mater; et repetit adulans suavia. «Laudo,» subjicit, «athletas fortes et pugnaces. Cessit utrique victoria.—Sane victum me fateor,» refert Robertus; «Martem pugnando vinceret.—Sile, tam nugax quam pulcher; sile,» aio, «qui prælii refers vulnera, sed honesta.—Sed ipse proprio mucrone,» infit puer, «vulneratus sum, et tuo balsamo oblitum et curatum vulnus.» Ridebat mater; affertur lauta gustatio. Propinavit mater amantibus et salaciæ; Robertus Junoni reginæ suæ Semproniæ, et Hebæ Junonis filiæ. Id dices, Tullia, a schola ductum, sed et ductum ab amore. Rogavit mater an bene haberet.—«Roga Octaviam,» respondet, «nam, me si ex animo amat, bene habeo.—Bene habes,» repono, [pg 286] «plurimam places.—Per te, dea, veræ subii voluptatis delubrum. Ingressus sum ad vitam, quæ illic condita delitescebat.—Et sane,» ait mater, desiisti puer esse, vir factus es: vexit te momento Octavia ad virilem ætatem. Male, male illis sit qui Verticordiam dictam Venerem, quod ad pessima quæque hominum convertat mentes, mentiuntur! A nugis vertit ad seria; e puellarum et puerorum manibus bullas excutit et puppas, concutiendo, et succutiendo.» Tunc demisit puerum ad Academicos. «Ut in Venere ante annos venit sagacitas, sic veniunt et cani. Nolo puerum,» mater ad me, «ante mensem videas. Nolo corrumpi et insenescere in amplexibus tuis; post id temporis, cubabit tecum. Gaudiis tuis tota nocte potiore. Sed contumax illi spiritus, nec regi facilis; pulcher est, sed etiam ferus. Succensui ante hos dies, quod terræ filius, nihili puer, auderet nobilibus, apud Academicos, pueris æqualem putare se et gerere.—Erras, Domina, respondit; qui carus Octaviæ sum, sum jam nobilis, jam comes, jam marchio, jam sum et dux et princeps.—Jubeo venerari in Larario Superos:—Nullo amplius egeo, dixit, Superum beneficio; superest nihil quod ab iis petam, quem amat Octavia.—Hortamur incumbat assiduus et solers litteris. Respondet scire se abs te amari, præterea velle scire nihil; qui sciat tibi se placere satis doctum esse.» Ad hæc ego.—«Facio nocentem, mater, et per me veniam consequatur.» Ergo advocatus est domum præstituta die Robertus. Cœnavit nobiscum. [pg 287] Finitis epulis:—«Cubabis,» mater ad puerum, «hac nocte cum Octavia. Sed hanc dico legem: caste et pudice agitetis noctem. Legem accipis, Octavia?—Accipio,» inquam; «sed lex hæc stat in ancipiti.—Interpretem agam,» reponit Robertus.—«Et volo agas ut commodum tibi erit,» ait mater, «dum tamen, ut fit, interpretando non corrumpas, non aboleas legem.» Cœnavimus opipare, et magna matri cura in cœna optimis muniri dapibus Roberti armamentarium: nam a Cerere et Baccho Veneris arma. Procuratis corporibus, itum ad quietem.
Tullia. Item ad pugnam. Sed disputat de opportuno Veneri tempore Cheronæus, ut ne vires infringat. Cum lungo refectæ sint somno vires, indulgeri posse Veneri ait, experrectis anima et sensibus. Sed stulte facere opinor barbatos illos philosophos, qui prurientibus audent mentulis leges scribere et cunnis, uno decumbentibus in lecto. Scribant et de sistenda cœlorum vertigine: nam ut cæca mentula, sic et surda est. Nec illi dantur verba. Socrates aut Zeno qui non riserit, suos si inter discipulos arrectas viderit stare mentulas, arrectis auribus, si viderit Priapum et Conisalum diva Philosophiæ præcepta aperto auscultare capite? Præclarum spectaculum! Ut cyathos numerant pueris nutrices et bibere ultra vetant, sic et inepti suas mentulis fututiones et ultra vetant. Cur et non leges in medium posuere miseris mortalibus, et despuendi et scabendi? Num satis infelix hominum vita sævis visa mentibus, nisi rigidæ induerent catastæ sensus [pg 288] et animam? Fatuis, Octavia, irascor homuncionibus. Nam si audaciam effrontem ademeris et gravitatis falsam speciem superbientibus, nihil præterea invenies quod lixæ non sit, et mediastini in lutulenta plebecula. Illis nec genius nec ingenium, sed audax stoliditas et irrequieta ignavia.