Octavia. Aiunt vero Elephantida apud Milesios probam et pudicam fuisse matronam; sed quod ingeniosum, inter litteratos, cepisset inimicum, hunc impudicum perscripsisse libellum, et matronæ nihil tale cogitanti adscripsisse supposititium partum.

Tullia. Sanus non est, qui cum eruditis exercet inimicitias. Ulcisci suas possunt injurias, per omnem ætatum æternitatem. Quas pingunt tabulas, annos illæ ferent quos Zeuxidis et Apellis non tulere; ab annis vires capient et dignitatem. Sed et est Italos inter homines divini vir ingenii, qui his de ludicris amœna conscripsit Colloquia. Demum, ut [pg 294] ex omni terrarum parte itur in cœlos, sic ex omnibus muliebris corporis partibus et inflexionibus summam itur ad voluptatem, Veneris cœlum: non una via itur. Labella rosea, papillæ niveæ, manus lubricæ, nates læves et teretes via sunt ad meliorem partem; et posticæ qui Veneri faciunt, in anticam veniunt litatum ædem.

Octavia. Apage, apage his a spurcitiis. O cœnosam libidinem!

Tullia. Nec Oceani aquæ eluant, nec Phlegethontis ignes. Non, si terra miscebitur Tartaro, satis supplicii scelerati ferent pædicatores. Portentum! Rem ausus est clari vir ingenii, Joannes Casa, pulchro libello tam fœdam commendare. O tempora! o mores! Nam Italis fœcunda est facetiarum seges in hac libidine. «Sunt variæ rerum species.» Alii puellam quærunt in puero; alii puerum in puella: alterum in altero sexum. Male pereant perditi! «Vir nubit in fœminam; Venus mutatur in alteram formam.» Scantinia jam lege id apud Romanos turpitudinis erat damnatum. Sed pæderastas mutari post fata aiunt Pithagoræi in scarabæos. «Honesti Colei Lanuvini; Cliternini inhonesti.» Vetus id adagium. Male pereant qui amoris arma malis his artibus in Amorem converterunt, qui Venerem perdidere per Venerem! Cotytto his Dea, Opici his magistri. Omnia inter animalia homo solus illudi corpori suo patitur; tantum non publice prostat. Audi Plinium: «Uni animantum luctus est datus; uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra.» Et alio in loco: «In hominum [pg 295] genere diverticula maribus excogitata; omnia scelera Naturæ.»

Octavia. Et crescit novo scelere indignatio mea. Accipe insidias. Formæ florentis difficilis tuitio.

Tullia. De Roberto intelligis?

Octavia. Finita, ut dicebam, cœna, voluit mater Robertus et ego libere colloqueremur. Secessit; consedimus. Tunc ille:—«Ecce me, Dea mea, alieni spiritus afflatu contaminatum. Parum abfuit quin reciperem me ad te uxor factus.» Vultus dicenti rubore suffunditur. «Amat me Joannes Ludovicus Vives. Quintilianum vocant. Amant Academici reliqui; nihil præterea dicunt in vita esse quod ament. Varium est et dolis aptum amoris ingenium. Jacebam pronus in lecto, nocte concubia. Invadit Ludovicus; palpabat nates, somno solvor.—O quales optet, dicebat, mœchus Ganymedi Jupiter! Tales nec in Hyla arsit Hercules, nec in Antinoo Adrianus. Tales erudita præferat libido Hebes niveis mammis et pectori. O si commodentur Veneri meæ! malim quam ipsam Venerem.—Suspirium duxit, osculum impegit. Offerebat stuprum; repuli; minatus sum conquestum in me intentatam injuriam.—Sed, pupule, adjicit, Margaris meos non sprevit æstus, sodalis tui, sub his tectis, Roderici marchionis soror, pulchra, nobilis, ingeniosa, litterarum amans, sexdecim dea annorum. Hæc non sprevit amores meos.—Basium dedit, veniam petiit, abscessit.»

Tullia. Homo est venustus Ludovicus Vives, urbanus, doctus, nec ætatis provectæ. Scies quid factum [pg 296] sit cum nobili virgine, et ridebis. Qui odio indicto aversi fugiunt à puellis, velint nolint, fugiunt ad pueros. Genuit Amori Amor homines et fœminas; genuit sibi. Amore per Amorem sati, Amori nascimur. Infunditur Amor cum sanguine in venas. Tolle Amorem e rebus, et res e Natura tolles. Amamus vel inviti, ut amamur. Hinc fit, ut qui nolint amare quod licet, ament præcipites quod amare turpe est. Nosti Justinam Gomeziam, magni inter Vestales nominis? Amat perdite Alphonsinam Albuquerquiam, Joannam Meneziam, et Antoniam Castrensem, eodem in contubernio. Ut amat, amari se non negavit. «Hæc adyta,» dicebat nudiustertius, «quæ credunt consecrata pudicitiæ, pulso Amore, pervadit alia sub forma Amor. Obnubimur velo: obnubitur nobiscum Amor. Fallit oculos, nec videtur. Vivit in medullis, latet in venis. Perfluit venas sanguis, in nostra nec est potestate quin perfluat. Incendit Amor venas, nec nostra est in potestate quin inflammante calefiant Amore venæ. Quandoquidem ultra non licet, amamus inter nos, et amamur. Animæ cibus Amor. Sunt qui sitim ut sedarent, lotium ipsi suum biberunt: sunt qui, adurgente fame, sua ipsa membra morsu laniarunt. Non dissimiliter, si fœmina viro, si vir negatur fœminæ, ardebit vir in virum, fœmina in fœminam. Qui Natura ferebatur Amor in alterum sexum, interclusa via suum incestabit. Exoneranda est tibi vesica: vetant? meies tamen. Vestes fœdabis, si desit matula. Et mulier matula est. Micturit tibi amor: scelus est micturire? nihilo [pg 297] tibi minus meiet Amor. Quot insaniunt in hac libidine pudicitiæ, quam avari aut erroribus ebrii probant, Natura non probat! Venustis illis et aureis temporibus, rari erant iique affecta ætate, qui hoc profiterentur sapientiæ genus. Morum habebatur ratio. Rem ridiculam! A sene effœto et marcido qui adolescentis operas et pensum exiget, non sapiet: qui juventa velit florentem et viribus pigra mersum videri senectæ hyeme, sapiet?» Sed perge dicere, Octavia, meliori nata sub sidere.

Octavia. «Per oculos tuos, mea sidera!» dicebat Robertus, «cavebo diligenter ne quid admittam in me flagitii. Novam mihi nova virtute creabo laudem. Tuus merebor videri.»

Tullia. Clamant multi nitentibus ad virtutem adolescentibus obicem esse consuetudinem cum puellis. Næ cæcutientes errant. Vidi quos honestarum, ut sumus, usus ad meliorem convertit frugem, cupidinarios, aleones. Invenerunt, cum voluptate, veram honestatem. Quod ipsa non fecisset per se virtus, hoc fecit auxilio. Placuit virtus qua se noverant placituros. Erant corruptissimi in urbe vicina adolescentium mores. Damnavit mulcta indicta Senatus meretricias libidines, lenonum artes; sed facilius sine aeris quam fœminarum usu vixerint adolescentes. Convertunt ingenuas in puellas oculos et amores. Excipiebant, parentum jussu, læto vultu qui ad honesta tenderent; contemptui habebant qui mutari nollent. Ingeniosæ mulieris suadent illecebræ, quod Plato non suaderet. Annus nondum, [pg 298] præterierat; mutatis repente moribus evasere in masculam virtutem, Epicuri de grege porci. Prælucente spe, quam ocyus concipit qui amat, quo non sequetur virtutem, vel ad dumeta ducentem, vel e scopulis vocantem? Alter per alterum mitigandus sexus, non alter semovendus ab altero. Præeuntes sequentur viri fœminas, vi Naturæ ducti. Si sint bonæ, duces erunt ad laudem; si malæ, auspices erunt ad turpia. Nunc sequere orationis filum.