(Desunt multa in m. s.)

. . . . . . . . . . . .

Octavia... Nudos pingi vetant novi sapientes, novi Catones, qui, si e cœlo ceciderunt, sane e cœlo Lunæ ceciderunt.

Tullia. Quo quisque est inter homines stolidior et vecordior, eo et superbior est. In eis si judicium quæres, si eruditionem, operam luseris. Nam Naturæ rerum parens finxit nudos. Nec sartor, nec cerdo Deus. Propulsandis aeris et tempestatum injuriis inventus vestium usus, non quod quicquam corporibus desit nostris ad pulchritudinis laudem; non quod quicquam inhonestum et turpe e tanti molitoris [pg 303] manibus exierit, quod tegi deceat. Consistit corporum pulchritudo in recta membrorum compositione; nulla est, Hercle! in vestium ornatu. Æternæ mentis maximum est opus corpus humanum. Quis neget? Hoc se uno ars conditoris maxime jactat specimine. Qui tegit, damnat. Si videri noluisset, deerat facultas? Deerat ars? Expectasset, putas, tam mirabili perficiendo operi, artes nostras et curas? Insanit qui sic obloquitur. Maxima pars orbis terrarum alit nudos, ut creat. Et sunt plagæ in quibus usum vetat vestium cœli et aeris torrens æstus. Videant hi lynces. Regnantis vis Naturæ nudos ostentat hominum artus et lumbos. Nulla illi pudenda membra, iis in regionibus, partes turpes nullæ; nudum esse probro non est. Volet et eadem vis Naturæ in aliis abscondi terris, ut propudia, et tegi, quædam ut sua scelera, nullius tenax consilii? Volet, si videantur probro esse? Viderint hi lynces. Græci, artibus et ingenio clari, pingebant nudos heroas, et heroidas nudas. Alexandri vidi Romæ statuam, Praxitelis opus: Hercule satus altero sustinet brachio leonis exuvias, cetera nudus. Qui videt picta in tabula Carolum Imperatorem, Alexandro æmulum, vultum principis et manus videt, nihil præterea videt, quod sit principis. Hæ sunt vestium picturæ, non hominum. Inepte dixerit te vidisse, Octavia, qui nunquam viderit nudam. Ita sua excidere a dignitate sculptura et pictura. Nunc sunt sculptores et pictores scientiarum et artium rudes, si unum aut alterum demas; nebulones, ebriosi, nullius artis in arte sua. Pictura descivit a pictura, ars ab arte. Sed [pg 304] periculum est, aiunt, si nudos nudasve pingant, id ne sit præstigiosum quoddam ad flagitia incentivum. Nugæ! Qui degunt, ex nostris hominibus, in India et America, ubi libere patent puellarum partes, nulla tamen moventur libidine. Visu assuescunt, et hebescit assuetudine libido. Crede mihi, Octavia. Avaris nos tuemur ipsæ curis, oculis negamus dotes nostras sollicitæ, et id maxime hominum corda inflammat. Majora opinione concipiunt, quam postea vident. Postquam copiam nostri fecimus, non ita ardent. Obsolescunt momento venustates, quas nudiustertius adorabant non visas. Vetat lex? illecebras vetitis addit. Castiores essent plerique omnes, si liberiores. Fluat, ut aqua in rivis, vinum: ebriosos vix investigabis, unum alterumve. Ambulent nudæ: se tot, ut fit, non inflammabit nequitiis Amor. Quibus sunt virgines nudæ in tabulis pictis, hoc non tanguntur visu, non moventur, marmorei usu facti diuturno. Stulti illi sapientes rem ex sua præjudicant conscientia. Pronæ ad terram mentes ad quæque se sentiunt flagitia proclives. Nec studio bonarum artium, quæ in eis nulla sunt, naturæ malignitas aut corrigitur, aut temperatur. Bonis et doctis aliæ..

. . . . . . . . . . . .

(Desunt multa in m. s.)

. . . . . . . . . . . .

..... «Accipis?—Legem quidem accipio,» respondet subridens, «omen non capio; nam te [pg 305] amicam, soror, non inimicam, capere volo. Ad quam flexit me scurrilitatem amentia pueri, flagitium vocas. Ludus est. Ut ut sit, accipio legem. Sed iram averte omnem a puero; in me converte.—Videro,» reponit Juditha. «Consobrino natus e concubina, venusta puella, odio mihi esse non debet; nec aheneum mihi pectus. Id unum jubeo, jubenti ut præstes obsequium, mihi, quicquid tandem in mentem venerit.—Præstabo,» inquit Lucia.—«Curabo omnia,» subjicit Juditha; «nec tibi time a marito. Sylvas amat, non nuptias. Impigro venatori Cephalo non multus, scio, Procris suæ usus. Fibulam volo induas.» Uberes ad rem manarunt ex puellæ oculis fletus, et mitescere sibi sensit Juditha ferum animum. Dejicit, lymphata, lintea. Ut vero apertas vidit opimas juvenilis corporis venustates: «O Venus aurea!» exclamat; nec plura. Post paulo vocem recepit. «Sospitabit miseræ Juno,» ait.—«Ignosce, soror,» dicebat Lucia, «linque meo me sexui. Quæ fœmina sum, nisi cum fibulæ visum erit, fœmina non ero? Ignosce, bona soror.» Abscesserat Mancia, et puer.—«Quam bella es cum tuo mœrore, Lucia soror mea, et Hebes soror!» ait Juditha. «Vis mea esse? Si eris, et mea non ero.—Volo,» reponit Lucia, «sed infelicitatem meam novi et tuam duritiem.» Osculum flenti fixit Juditha.—«Molliisti,» inquit, «saxeum pectus. Hac ex caute non igniculos procudisti, sed amoris incendia.» Impegit osculum, et novos hausit calores. «Hoc solum rogo,» subjicit, «ut me ames, et Joannem [pg 306] habeas odio. Servi mihi servitutem: servitute hac tibi emeris regnum.» Promisit Lucia se facturam quæcunque vellet fieri. «Et hac tecum nocte cubabo,» ait Juditha. «Vir tibi ero novæ nuptæ.»

Octavia. Ah! ah! ah!

Tullia. Et tota nocte puellæ lectum suis implevit furoribus; mille millies suavia dedit, subagitavit indefessa, et incestis vexavit tenera membra manuum deliriis; sub lucem excessit. Sequentibus diebus, Joanni non visa est irasci, sed misero vetitum ad dominam ire. Igitur dolore conficiebatur, et peribat. Convenit Manciam. «O Mancia,» inquit, «insaniebam; verum te amo.» Veniunt in amplexus, et hi via fuere Joanni ad Luciæ complexus. «Me, Mancia, mea lux, ira enecat, emorior. Me igitur ingrata illa et perfida pessumdederit, et peribo inultus? Non peribo si voles, vivam tibi.—Favebo,» reponit Mancia, «sed quid agitas consilii? quid paras?—Volo superbam habere in potestate, calcare male in luto.—Non satis intelligo,» inquit Mancia, «quid id sit quod excogitas. Vis forte calcare in lecto, non in luto?—Malim,» reponit Joannes, «cum Tisiphone, cui lutea inter inguina Stygius hiat bufo, concumbere, cum Charonte rem habere.—Jura ergo,» ait illa.—«Juro,» infit, «per omnes Deos, per omnes Deas, per te etiam juro, quæ dea mihi eris maxima, si faveris.—Favebo, nec dubites. Operam laudabis meam fidelem et industriam. Scio; si quid in te est animi, per Venerem! odisse [pg 307] heram audebis, quæ te temnit tam male animata.»