Tullia. Si tempore metiris, dodrantem; si deliciis, duo sæcula.
Octavia. Contingant mihi sæpe hæc voluptatis sæcula!
Tullia. Quibus scilicet æternitatem suam omnia accepto ferunt sæcula animantum. Intemperanti fessa agitatione, laborem diutius ferre non potui: «Victam me fateor,» inquam, «sine paulisper spiritus colligam.—Dedis te, arma ponis, Tullia?» subjicit; «o te ignavam! Agedum, revoca animum.—Pacem peto,» repono, «aut breves inducias. Plus viribus et artubus vales, non quidem [pg 55] animo, ne putes.» Cum dicerem, ipse superincumbens
Intorquet summis innixus viribus hastam.
Implet fœcundo rore uterum, distillat etiam mihi album virus. Voluptatem magnitudini impares ambo, alter in alterius amplexu sumus resoluti.
Octavia. Nihil amplius tibi pars ea, belli intestini sedes, indoluit? Quæro curiosius: nam, ut spe Veneris uror, sic doloris metu ægra sum. Pendeo
Spemque metumque inter...
Tullia. Apage, inepta, nihil ærumnæ præ gaudiis.
Octavia. Credam jam tibi, puto, et mihi ardentissime cunnus prurit.
Tullia. Scalpere interim potes. Scalpam ego, quid vetat?