Octavia. Discerpebatur misere infelix vulva; manum [pg 82] meam, interprete dolore, in auxilium rogabat mitti; missaque est ab impatientia mea. Amplius tenere vocem non potui, infixamque visceribus hastam e vulnere conata sum trahere. At osculatus me Caviceus:—«Flecti me non sinam, anima mea,» inquit; «averte manum illam tuam turbatricem: minimum tibi mihique laboris ad perfectum opus superest.» Interim sustinebam impetum, manuque injecta, ne ultra proriperet se mentula, impediebam; sed illico: «Hei! hei! corculum!» ait, «preme mihi hunc nervum quem tenes, liga arctis digitorum vinculis.» Comprimo vehementer, et eodem temporis momento depluit ros fervidus in hortum meum, nam media omnino mentulæ pars me implebat. Nec propterea subagitabat me, ut antea: ab omni se motu abstinebat, et semen profudit ita in campum meum, ut ne gutta quidem, aut stilla, ex viæ regiæ recta regione errarit. Sub hoc elanguere in manu et in vulva salax cauda cœpit. Madida, spumosa, veternosa versa est in fugam.
Tullia. Lucebant tunc cerei in cubiculo vestro?
Octavia. Ac si dies nobis luceret, ita liquido omnia patebant. «Perfeci, Dea mea,» inquit Caviceus; «quo vero voluptatis me beasti cumulo! nunc autem tantisper quiescamus ambo, alter in alterius amplexu.»
Tullia. Tibi autem, cognata, voluptatis nullus fuerat sensus?
Octavia. Audi rem ineptam: ubi exscendit Caviceus, me cepit furiosæ libidinis æstus, ego eum amplecti, osculis petere, suspiriis excitare; ille mihi [pg 83] et suavia dare, et labia ima vellicare, et digitis in pube et in cadurdis ludere. Subito emitti sentio ex venis meis deliciosum profluvium, ac cum eo humore, quo me proluerat, e claustris uteri magno se impetu projecit.
Tullia. Sic flumina quædam ex fonte suo, et originis capite, ingenti ferri dicuntur rapiditate.
Octavia. Excepit vero hos rivos læva vola Caviceus; qui ad rem hanc inopinam:—«Ego te citius, anima mea, ad libidinis perveneram metas.» Ego velut siderata obmutescere præ pudore, sed manum dimoverat ex eo loco quem hæc Veneris spuma inquinabat.—«Non opinabar te id ætatis,» inquit, «esse Veneri tam aptam. Aliæ in primis congressibus puellæ ne minima quidem tanguntur oblectationis gutta, tu pleno alveo in voluptate natas. Bene est, mea voluptas, bene est.» Cum hæc diceret, eo refert iterum lævam:—«Papæ!» inquit, «profluvium Veneris id non est, sed diluvium; quæ tibi vasa in utero latent, quæ tam copiosum potuerint imbrem continere?» Ego ad hæc:—«Tuus est hic humor, non meus. Effunditur quem intro profudisti: qui egressum negare potui e vasculo meo tam horribiliter diffisso?—Quidquid vero id sit, anima mea,» inquit, «gaudeo vehementer te his gaudiis esse ad satietatem impletam, loquere libere.—Ita est,» inquam; «quod intulisti dum pulsas, id omne malum egregie gaudiis compensasti. Jam hodie mane umbra me quædam attigerat incredibilis voluptatis, sed nihil matutina illa Venus ad nocturnam hanc.» Interea [pg 84] hunc viscum detersi e corpore, ut potui, ad superinjectum linteum, nam sudarium mater oblita erat pulvino subdere.—«Nunc vero,» inquit Caviceus, «alacri esto animo. Volo te in omnes transire voluptatis meæ gustus, et quidquid libidini placuerit meæ, etiam tibi placere.» Petulantis aio esse mulieris sub viro subagitanti subare, et commoveri.—«Nolo te,» inquit, «motitare clunes, et mutuis motibus meis respondere; imo nolo te crura tollere nec ambo simul, nec alterum alterumve, cum super te conscendero. Sed hæc sunt quæ volo: primum divarices et aperias, quam aptissime poteris, femina. Vulvam ostentes mentulæ figendam, et eo corporis situ non mutato ad finem usque libidinem perduci meam patiaris. Sunt et alia de quibus alia te nocte faciam certiorem.»
Tullia. Suus cuique maritus mulieri est legislator: cuique marito sui sunt mores, et cupidines, eoque mulier præstabiliori utitur fato, quo mariti mores diligentiori studio in suos transfuderit. Proba demum ea est mulier, quæ libidinem suam in mariti libidine quæsierit.
Octavia. «Intumescit mihi nervus,» inquit, osculumque dedit in latus recumbenti, papillas molli tactu pressit, concham adhuc roscidam tractavit, mox lævam manum meam mentulæ admovit. Rogavit caperem; cepi. Dein me jubet componi ad congressum; obsequor. Conscendit subito, et mentulam applicat ostio: nulla mora, subiit gurgustiolum id meum rigidus hospes; sed, hausta media parte, ad [pg 85] quinque pollices altos hæsit.—«Nunc,» inquit, «volo, hera mea, numeres omnes concussiones meas. Vide ne pecces in numero.—Cavebo,» inquam, «et morem geram.» Tunc altius impressit mentulam: dum vero concussionum numerum duco, et in ea re figo cogitationem, impetu fregit ostium, et in adyta Veneris irrupit, ad coleos usque, fulminea mentula. Me acerrimus dolor coegit ad ejulationem, injunctique muneris in hac perturbatione tulit oblivionem.—«Me necas, Cavici, me necas!» exclamo; «parce miseræ.—Jam tibi res acta est,» inquit, «ecce me totum, quam longus, quam crassus sum, voluptas mea, vorasti.—Absiste paululum,» inquam, «recede, educe gladii cruenti partem.—Imo altius abdam si possum,» reponit, et dicto citius iterum furiose irruit, et ita pubem pubi conjunxit, ut se in me penetrare velle totum videretur. Tollo tunc vocem:—«Non sentis,» dicebam, «pulsas uteri mei imum fundum? Jam necas, abscede; totum gladium hunc tuum noli immergere in corpus meum!» Recessit ut rogabam, et cum mediam traxisset machæram ex vulnere:—«Quid? dulcis uxor?» infit, «anchora tetigi abyssi fundum?» Mox sensim sine sensu cœpit denuo immittere.—«Adverte,» inquit, «cum primum intro pulsari te senties, libere vocem mitte, abscedam illico. Nam equidem libido est frui bonis tuis, sed hæc me non tenet dementia ut cupiditatem meam velim in sævitiam mutari.» Inducit ad hæc altius mentulam, et cum urgeret:—«Siste,» inquam; «carum sed dirum [pg 86] vulnus infixo mucrone infligis.» Retraxit iterum: «Fugit,» adjicio, «cum telo tuo ex hoc vulnere dolor omnis; profundius, amabo, ne impellas.» Pubi autem meæ et vulvæ quatuor omnino pollices latos superexstabat virile pilum.—«Novi nunc quantam mentulæ meæ partem impune possis excipere. Modo tres pollices superemineat, nullus tibi nocere poterit impetus meus. Accommoda igitur mihi manum, et ut ipsa tibi mihique sit quædam cunni tui accessio. Nam, et nescis, totum venustæ, ut tu es, puellæ, corpus cunnus unus est.» Facio, ut fieri cupiebat: insinuo in eam partem manum; et stricto digitorum complexu arreptam mentulam comprimo. Novas sane concussiones integrat, ac post decimam resolutus est, meque levi movit titillatione dum seminis rivos meam effundit in paludem. Nihil præterea; nam ejeci nihil.
Tullia. Ingenua sane et festiva pascis aures meas narratione. Quot vero in hac secunda coitione numerasti concussus, quot tulisti?