Octavia. Putabam matre mea mulierem nunquam et nusquam vixisse sanctiorem. Qua tandem arte factum est, cognata, ut nec pater meus, vir maxime suspicax, nec fama, quæ omnia per urbes, vel reconditissima, rimatur et vulgat, ac si viderit, nihil unquam animadverterint in ea quod non probarint, non laudarint? Nam et eam efflictim deperit parens, et omnes summis laudibus, ut pudicam et probam ut quæ maxime, cumulant.

Tullia. Quæ pereunt mulieres, aut famæ, quæ vita potior est, jacturam patiuntur, eæ pleræque omnes, sua culpa, in eam incidunt calamitatem. Recte dictum est «esse modum in rebus, esse certos denique fines». Non in rebus consistit laus et vituperium, sed in rerum usu; vafrum et callidum ingenium pro prudenti habetur, et prudentis est se quibusdam veluti limitibus circumsepire. Ab his nulla amoris libido, odii nulla impotentia, quæ nos plerumque obcæcant, animum cautæ et judicio præditæ abducant. Vis bene beateque vivere, Octavia? omnia putes tibi licere, et nihil. Id summum tibi sit præceptum, in ea vitæ conditione, cui te nuptiarum lex addixit.

Octavia. Vix ac ne vix quidem, id quid sibi velit percipio: quomodo omnia mihi licere et nulla arbitrer?

[pg 99] Tullia. Quæ poteris commode, absque mariti tuorumve offensa, id tibi licere omne habeas persuasum; quod certo absque periculo non poteris, id omne vetitum ne dubites. Impræsentiarum imbuenda mihi es veræ solidæve sapientiæ præceptis, quibus in posterum totius vitæ cursum regas. Debeo illis omnes meas voluptates, et servatam incolumem pudicitiæ famam, dum ludo, dum adolescentiæ bonis libere fruor. Illis et tu debebis felicitatem tuam. Ad voluptatem uno spiritu omnes ducimur, uno cursu ferimur malæ et bonæ. Sed malas nulla tangit honoris cura: bonæ existimationis et gloriæ decus voluptati, ipsique adeo vitæ, anteponunt. At bonis non una omnibus via ad gaudia euntibus. Imprudentes et insipientes fere plerasque omnes in medio cursu aut ignominiosa mors, aut spississimæ dedecoris tenebræ intercepere. Alias, quæ se duci student sapientiæ præceptis, comitatur usque ad fornices et cellas laus et interrupti lusæ multitudinis plausus. Igitur non mutandi fines, quod abhorret a recto, sed quærendorum finium mutanda ratio et modus.

Octavia. Qui sunt hi fines, quæ investigandorum ratio? Libenter audiam rem scilicet gratissimam quia utilissimam.

Tullia. Paucis absolvam. A perfectis cum Callia nuptiis mensis vix intercesserat, cum ex meis Calliæque moribus jam bene perspectis, has ego mihi tuli ipsa leges, quas ad hanc diem servavi diligenter. Quos ex iis fructus capio, et tu, si servaveris, capies. Principio adverti animum ad eas res [pg 100] omnes quæ supra, quæ extra, quæ intra. Supra me est religio, quæ rerum politicarum primum obtinet locum, sed in Naturæ ordine nullum. Vidi quid religioni, cui subsum, quid mortalibus reliquis, quid mihi deberem. Primum decet omnino religiosas esse mulieres nuptas, aut videri. Nam quæ religiosa est et esse non videtur, haudquaquam præstat quæ utique religiosa videtur, nec est. Summa nuptæ felicitas ex mariti pendet judicio. Ea beata fortunataque est, quanquam nullius pretii, quam æstimat plurimi maritus; secus deflendæ sortis, quam odit aut despicit maritus, naturæ donis, virtutum dotibus cumulatam. Sed postquam ferventiores illi amoris æstus in nostris amplexibus tepuerunt, mariti, quam opinionem concipiant de nobis, a virtutum numero quæ lucent in nobis metiuntur. Amore suo dignas non judicant, quas bonas non putant. Nos ideo amant, priusquam bonis nostris fruantur, quod pulchræ, quod lepidæ, quod juvenes. Demum cum libero corporum nostrorum visu, tactu, et usu, libidines suas expleverunt, nos amant si æstimant, si bonas credunt, si virtutibus instructas vident. Igitur, Octavia, finge te ad eos mores, aut finge eos mores. Nulla unquam delebit oblivio, nulla res obliterabit quam ceperit de te in his nuptiarum tuarum primis diebus, opinionem Caviceus. In hac vitæ scena, quam induisti personam, belle tibi est sustinenda.

Octavia. Vis me larvatam incedere? Sed deponitur facilius hæc animorum larva, quam sumitur.

Tullia. Consequitur id uxoriæ prudentiæ caput, [pg 101] hoc effatum: Publicos ritus, communes usus, nefas sit floccifacere. Palam vive omnibus, clam et in tuto tibi. Objecto sanctitatis velo vitam tege. Civili vitæ multo utilior est, qui male facta probitatis specie honestat, quam cujus bene facta sub umbra flagitii latent. Honestatem indue, sed quam, cum opus fuerit, non ægre exuas. Jurent qui te viderint in his officiis multam et totam, tuis nihil esse moribus sanctius. Sciant quos beare volueris nihil esse amplexibus dulcius, moribus amœnius, consuetudine liberius. Semproniam æmulare matrem tuam.

Octavia. Quæ doces aperta sunt, quæ de matre loqueris incerta et obscura.

Tullia. Æque est mihi nota ac tu. Ejus furores passa sum, ut tu meos. Hæc institutionis conjugalis capita scias ejus ex moribus atque consiliis esse derivata. «Inter mortales immortalium tibi loco sit maritus,» dicebat mihi, cum nupsi. «Cui cor sapit fœmina, pro certo habeat, esse se mariti voluptatibus natam, reliquos homines omnes suis. Alterum marito debes, alterum tibi. Quidquid exegerit vir tuus tuo ab stipendio, obsequere. Tibi turpe videatur nihil, quod illi dulce videbitur. Omnes te muta, ut Proteus, in figuras, cum jusserit. Cum ludendi liberius tecum libido incesserit, omnia sint honesta tibi, quæ in ludum vocaverit. Ejus ultro servi libensque libidini, serviant tuæ alii.» Sic ego cum Callia, sic cum Lampridio.