Octavia. Quam gnaviter opinione de se concepta abutebatur! Fallacem virtutis speciem! Vidi sæpe colloquentes, colludentes, cum domo abesset pater. Vellicabat matrem meam Jocondus, nec jam a pedibus, sed procuratorem gerens. Nec tamen mammas, quod viderim, aut illam corporis nostri partem appetebat. Forte ingressus cubiculum, in quo mater et ego una eramus: mater attalico opere telam lana pingebat; ego ut pueri solent cum catella, quam aure arreptam tollebam in aera, ludebam. Ille matrem [pg 104] læto vultu aggreditur, manu a sede sublevat, et abducit volentem nolentem a conspectu meo. Credebam exiisse e cubiculo, et gaudebam esse me mihi relictam; sed illico audio lectum gemere, et matris, ac si aliquid moleste pateretur, vocem. Ego arrigo aures metu perculsa, mox et arrecta in pedes advolo. Audiit mater, et antequam propior facta essem accurrit, intra ulnas ridens suspicit, osculis premit; Jocondus vero evanuerat in auras. «Quid tibi,» aio, «dolebat, mater, cum te audivi suspiria mittentem?—Nihil admodum,» inquit; «cum regredior in cubiculum, ictu in hunc lecti pedem incusso fere talum fregi.»
Tullia. Sane. Nihil autem percepisti præterea? Nihil de eorum consuetudine subodorata es?
Octavia. Multa, sed quæ cadant tantum in conjecturam, probationis loco esse non possint. Ea uterque cura effugiebat oculos meos, ut certi nihil unquam assecuta sim. Quod unum probe intellexi, sedulo curavit mater, ut de se optime sentirem, et probissimam mulierum esse nostratium mihi persuaderem.
Tullia. Scio: et se ut optimam et sanctissimam tibi commendarem, multis et enixis a me precibus obtestata est. Sed quæ de ejus arcanis palam aperio tibi, non minus reliquis omnibus condita oblivione silebunt.
Octavia. Parricida essem, si matris meæ, cui tam cara hactenus fui, famæ non parcerem, quæ vitam pretio superat. At vide quo me dolo ludi voluit. [pg 105] Tres omnino dies, antequam Caviceo dedita sum, hoc me sermone agressa est: «Perendie, nata, Caviceo nubes; hoc tantum intervallo a spurcitiis et sordibus distas hactenus pura et sancta, quia virgo. Cum virginitatem deposueris, virtutes te multæ, ut conspurcatam tabe, fugient, aliqua ni opera forti et præclara, quæ earum deceat severam gravitatem, continueris a fuga. Nihil est cœlestius virgine puella, nihil vilius conscelerata puella.—Quid vis me facere, mater?» repono. «Liceat igitur virginitatem meam per omne vitæ ævum servare intactam, reconde me in Vestalium choros.—Absit,» inquit; «nec res nostræ, nec amor in te meus patietur unquam te vivam consepeliri. Sed obsequere consilio meo. Statue voto concepto te omnem libidinis curam et affectum odio habituram et horrori. Amove mentem tuam, ut et ego amovi semper, ab his spurcitiis, et amittendam pudicitiam sacrificio venerare, amissam sacrificio defle.—Volo,» inquam, «sed ad quod hortaris me sacrificium, mater?—Volo et obsecro,» ait, «Octavia mea,» et dicens osculata est, «volo te ipsam in id vocari sacrificium, manumque tuam et meam his sacris operari utramque. Sed opus est constanti et forti animo.—Non deerit,» inquam, «animus.» Tunc jurejurando adegit sibi ut pollicerer omne id passuram, quod consilii sui esset.—«Cras mane,» inquit, «quandoquidem tam proba, tam bona, tam casta es, nata, quam venusta, quam ingeniosa, quam nitens, postquam in templo spoponderis Superis quod [pg 106] pollicita es mihi, rem exsequemur tibi gloriosam, honestam, et longe utilissimam.»
Tullia. Nihil novi loqueris; rem omnem enarravit, ut gesta est, credulitatem quidem irridens tuam, fortitudinem vehementer collaudans.
Octavia. Igitur ab hoc me abstineo sermone: quæ scis, amplius scire non potes.
Tullia. Imo volo pergas, si me amas. Rem per summa capita perstrinxit Sempronia, non ita, ut tu, diligenter per singula exsecuta fando est.
Octavia. Primo mane jubet e lecto surgere; post, indutis quæ adpararat pretiosissimis vestimentis, ducit ad Theodorum, ex eorum secta, quæ vultu et horrida barba, passaque canitie, magnam vulgo videntur sibi præferre vitæ sanctitatem. Ut sacris adfuimus, accedit ad me ille: «Habes,» inquit, «filiola, matrem, quæ tibi omnia bona et sana precatur. Nubes intra triduum, purgandus tibi ab omni labe animus, ut te parem et idoneam huic cœlesti dono præstes. Nam pueros edes in lucem, qui si bona es, sedes, e quibus infernæ mentes deturbatæ sunt, obtinebunt; earum autem, si mala es, numero accedent. Quæ tibi erit optio?» Ego rubore offusa tacebam. «Loquere, loquere,» inquit.—«Volo,» respondeo, «et bonam esse me, et illos bonos.—Accede igitur.» Quid plura? Provoluta ejus genibus, effero omnia, quæ vel minimo mihi vitii contagio infecta videbantur. Cum audiit me jam libidinosa pollutam esse licentia, parum affuit quin stomacharetur. Tamen monitam abstinerem ab his rebus jubet bono esse animo, et [pg 107] omnino parere matri quæcunque exigeret a patientia mea. Tunc matrem advocat, et eductum e dextra vestimenti manica fasciculum cordularum, quem non explicuit, matri porrigit.—«Non parces virginis tuæ cuti,» inquit, «nec tu tuæ; quæ sis ipsa exemplo. Si contra feceris, pœnas dabis.» Sub hæc exiimus ambæ.
Tullia. Hi homines sic illudunt facilitati nostræ, sic regnant.