Octavia. Non, per Venerem! Nec tamen somnum vidi nisi post horam: nam incensæ mihi nates pruriebant, sed titillatio quædam leniebat dolorem.
Tullia. O si tunc junxisset Caviceum tibi sors [pg 113] bona! Nam et mater tua Jocondum, cui cœlibes noctes aliquot jusserat, accersitum misit. Nec diu præstolata est. Extemplo, qui se ad complexum heræ acciri noverat, advolavit. Eo in cubiculo cæco quod contiguum illi est, in quo jacebas, invenit residem. Jacebat et ipsa in lectulo; illico basiis, tactibus, vellicationibus excitat mentulam ad pugnam. Momento expergefit illa; e concha exsilit sua, in concham Semproniæ insilit.
Octavia. Qui scis? Quis te hæc in arcana alienæ voluptatis vocavit?
Tullia. Ipsa me postridie ejus diei convenit, ac rem omnem enarravit. Ter intra horam immissa fortiter hasta perfodit jacentem Jocondus, ter pleno ipse tubo pluit in ejus alveum. Ipsa vero septies e libidinosi lumbi anfractibus humidas stillavit delicias. Abs te ne subantis vox exaudita sit timuit, dum frequens in ipso Veneris deliquio repetit: «Morior, urge, urge, cor liquescit, cor liquescit!»
Octavia. At verum sane istud est. Audire etenim mihi visa sum nescio quid in proximo murmuris. Sed in mentem non venit, quod id esset, quærere. Præterea a sex tantum mensibus duxit uxorem Jocondus, puellam formosam, teneram, procacem, avi mei e concubina naturalem natam sedecim annorum.
Tullia. Adde probam, timidam, obsequentem, et cui omnem infregit ad gaudia audaciam materna labes.
[pg 114] Octavia. Audivi nimirum parentem meam improperantem natales. «Iter matris,» dicebat, «impuro creta sanguine facile sequitur nata.» Respondebat illa lacrymis et fletuum eloquenti sermone.
Tullia. Erat infelix Julia apud Vestales vestras, quibus Theresia præest, amita tua, quum Jocondus, qui jam per quindecim annos Sempronianum fundum ligone excoluerat suo, mercedem laborum petere cœpit, et precibus querelas miscere. «Tuus sum sane,» ejus hi erant sermones, «sed hactenus, domina, quid muneris accepi a te, quo honeste possim esse tuus et credi? Quæ te constituendæ fortunæ meæ tetigit cura? Pauper, nullus, de locupleti domina queror. Te si rapiant mihi fata (sed ima prius dehiscat mihi terra!), quid de me, quem efflictim dicis tu amare, misero fiet?—Abeant ineptæ illæ cogitationes, inconsulti timores ex animo tuo,» reponit Sempronia. «Pulchram profecto puellam decretum mihi dudum est connubio tibi jungere; constitutum et amplissimam dotem de mea pecunia dare. Sunt penes me, quæ nescit maritus, sex millia nummorum aureorum: hæc habes jam, si vis, in numerato.—Jube me in crucem agi,» inquit Jocondus, «si unquam tuorum immemor fuerim beneficiorum. Omnem conditionem, quam volueris, accipiam libens.—Nosti Juliam,» adjicit Sempronia, «quam educandam suscepit Theresia; hanc tibi conjugem addico. Non ita pura pupilla tibi est ac puella tam elegans.—Ah! domina,» refert Jocondus, «quas tibi non haberem gratias ob tam cœleste [pg 115] donum!» Quid plura? Leges dictæ sunt; Julia Jocondo nuptui data.
Octavia. Jam aliquot ab annis procuratorem agebat in domo e Jocondo Gonsalius. Illi urbanarum rusticarumque rerum potestas summa. Ejus sedula et fidelis cura semper parenti meo laudata. Non miror, cui tam multa nostra debet domus, Juliam esse concessam mercedem præteritæ servitutis, pretium futuræ. Quæ vero indictæ sunt leges?
Tullia. Hæc millia sex nummorum quatuor intra annos solvenda iri; interea apud Guelisium mercatorem deposita; tunc demum Gonsalio numeranda, si steterit promissis, de quibus chirographo convenit, sed fructus per id tempus percepturum. Conditionum summa hæc fuere capita: primum acturum semper cum uxore sua Julia ut agi Sempronia voluerit, nec uxoris loco habiturum si noluerit haberi; quæcunque aut verbo aut scripto significaverit, impigre et alacriter daturum effectui; res domini et dominæ, ut eis erit commodissimum, curaturum; iisdem sub tectis habitaturum, in ea domus amplissima parte quæ incolenda assignaretur.