S. D.
————
ernant et florent, VIR SUMME, per anni tempestates omnes, Elysiis in campis amœni et ridentes horti: parens felicis et uberis soli æquor adeo hortus unus est nitens et suaveolens. Non noti mortalibus generis flores, rosæ et herbæ spirant ambrosios odores, qui beatis Manibus tenui pro anima sunt. Læta semper cœli facies, lætus sol, puri lucis ignes: non concreta nimbis dies, non cœno lux oblita. Qualis ipse sibi sol in se est, talis est semper et nobis, nitidus et coruscans: cum radiis continuo depluit fluxu e supero orbe delicias et festivos jocos. Patulæ in lucis arbores, quas vester non insevit, non vidit Vertumnus, non longo salutant intervallo sidera, et æstus temperant. Nectare [pg XX] fontes scatent, et aerio fluunt melle rivi. Voluptates, sed veræ, sed honestæ, et veræ quia honestæ, aera hunc nostrum percursant innumerabiles, ut vestrum illum tenebricosum leves atomi, rerum cæca principia. His in plagis nulla a furentis libidine fortunæ pendet felicitas, qui felicitatis apex est arduus veræ et constantis. His vero in locis centum jam abhinc annos lætam et fortunatam læta et beata agito vitam. Undique et undequaque delectant et juvant omnia. Sane ultra nihil esse putabam, quod irrequietæ vellem mentis correpta, ut olim fiebat, vertigine concupiscere. Attamen erat. Miraberis, VIR MAGNE: tot inter gaudia Satyram Sotadicam tibi meam placuisse, et id mihi gaudium fuit longe maximum, et omnium cumulus. Esse acceptam tanto viro mihi gratulor et triumpho. Illum ingenii mei partum fovisti in sinu nudum et ægrum: paterno complectens tutatus es amore, quem videbar abjecisse et abdicasse.
Confabulabamur ego, et animæ magnæ, Lucilius, Varro, Horatius, Ovidius, Persius, Juvenalis, Sulpicia, Petronius, Boccacius, Petrus Aretinus, Bernius, Rabelesius, Rapinus, Barclajus et Boccalinus, sub umbrosa ulmo. Nam vobis cibus sunt, quo enutriuntur corpora vestra, mortalibus far et vinum; nobis vero collocutiones immortalibus mutuæ, quibus pascimur, dapes et cupediæ. Maia gnatum videmus cito advolare ad nos cursu. Lectum animas venerat quibus altera, his diebus, fato corpora debebantur. Ut prope factus est, et oculos et vocem ad me convertit: «Euge, Aloisia,» inquit, «euge.—Atenim hanc evocas ad superas auras,» interpellat commotior Petronius, «quæ nudiustertius huc demissa non ita longe distat a vita? Me præteris qui mille ante annos exulo? O fatui injuriam fati!—Ego vero,» ait Horatius, «eruditæ et ingeniosæ meæ nugæ adblandiri solitæ erant maximo, qui unquam [pg XXI] fuit, rerum moderatori: et audio in Celtico solo imperare alterum Augustum. Redde me, Mercuri, Principi meo, redde Horatium Deo suo.—Nam,» adjicit Lucilius, «magna desunt ingenia magni Principis laudi.—Tu,» ait Persius, «secuisti, Lucili, et Mutios et Lupos, et Urbem totam. Tu vafer omne tangebas, Flacce, vitium ridenti amico, et dimissus circum præcordia ludebas. Ut ringeres, Lucili, ut obgannires, Horati! In illa Celtarum Roma scripturiunt omnes: unus aut alter scribit. Cantillant balba de nare rancidulum quid: unus aut alter heroice canit Heroi. Fugient, si velis, hi Lemures. Restituetur Musis suus honos, si nobis vita.—Sed et sexus mei,» subdit Sulpicia, «illecebrosa amat decora; et sexui meo decus fui, et sum. Juvenem non fallit Heroa in ingenio pulchræ puellæ multo majorem elucere pulchritudinis partem. Placebo, laudabit, si viderit decimam Musam. Et, si laudaverit, provocabo ad cantum novem sorores. Raucæ silebunt fulgentis aulæ cornices, et garrulæ picæ.—In pravos ætatis meæ mores,» inquit Varro, «Satyricam commovi bilem. Menippæum strinxi stylum, doctissimus Romanorum. Nullius peperci vitiis, sed nullius animum læsi: arte temperavi industria acerbam medicinam, sed salubrem. O si!...»
Plura volentem interrupit succensens Aretinus:—«Dum essem in humanis,» ait, «audiebam Flagellum Principum. Timuere Aretinum, qui Jovem non timebant.—Apage, lavernio,» refert Bernius, «qui indoctis tuis et insulsis scurrilitatibus non tam notasti mores, quam corrupisti; qui, si scarabæi non nascerentur, nequidem natus esses. Ego vero Procerum ulcera acri tabo fluentia lavi aceto, sed roseo, sed odoro. Perfricui sale, sed Attico. Medicinam feci sanus. O si!...—Enimvero in nugis et tu et ille,» infit Boccalinus, [pg XXII] fuistis toti. Reges mihi et regna solerti ludus fuerunt ludenti, ut solent esse fortunæ. Per me saltarunt libere, cachinnos edidere altos et sonoros, et tetricum posuere supercilium Politicæ artes, et, ut loqui solebas, Persi, ærumnosi Solones. Effusi sunt et ipsi in cachinnos sonantes.—Cui non lecta Satyra Menippæa mea?» reponit Rapinus. «Cui non placuit? Malæ causæ dum personam detraho, qua superbiebat, bonæ opi fui. Novum instruxit Minerva mea armamentarium pugnanti Marti Gallico. Ex hoc sumpsit tela, quibus perduellium prosterneret animos, ut pectora et urbes aliis perfringebat fulminans Heros.»
—«Atenim quid vobis vultis, cari Manes?» infit Mercurius indignans. «Exspectatis compescam ego motus hos insanos delinificæ virgæ minis? Nam evocat Jupiter Alexandrum Macedonem et Machiavellum Florentinum, nescio quid magni parans. Omnia scilicet in terris improba et felici ille temeritate, dolis hic malis et cæcis artibus susque deque miscebunt, furentes una et fallentes. Non eo sunt in statu res humanæ, cui pro merito debeatur Horatius aut Varro. Toti sunt qui laudantur in gerris; toti in fabulis qui ingeniosi audiunt, et ipsi Æsopicæ fabulæ loquentium et disserentium bestiarum. Qui lucubrationum laude prædicantur, striges sunt. Florere jactitant per se ambitiosi ingenuas disciplinas; marcescunt excisæ. Se tamen amant homines nihili, invicem se mirantur: muli mulos alternis scabunt. Videntur sibi esse belli (loqui sic solebas, Varro), festivi, saperdæ, cum sint Κάπροι. Iniqui judices, nihil habent in pretio præter somnia sua nullius pretii. Tibi tamen, Aloisia, nulla irascitur in terris livoris malignitas. Satyræ Sotadicæ qui plausus negant, blando favent murmure. Eruditi osculantur, boni gaudent, quod demum [pg XXIII] inveneris viam floribus consitam, qua iretur ad virtutem. Nam mira opifex libero sermone bonos optime condoces mores, et malis suades exemplis; obliqua ad honestatem ducis via ingenuo delinitas ludo mentes. Non ocius alii recta irent. Compendiaria hæc est.—Id mihi quidem, cum animum ad scribendum appuli,» respondeo, «fuit, Mercuri, propositum. Produxi ab intimis Amoris et Veneris arcanis, quos libido fervens infundit furores insanientibus malis. Palam feci quæ fieri solent stulta et fœda, hoc ut spectaculo a faciendo deterrerem quibus honor curæ esset, pudorem libidinosis injicerem, odium libidinum incuterem. Non sum, ut alii bene multi, excogitando assecuta quæ contaminatos et temulentos fieri possent inter amantes. Quæ vere facta nossem, scripto mandavi. Quasi per pompam traduxi spurca ludibria. Ope mea, forti et fideli, de scelerata Venere triumphanti virtuti ferculum id fuit opimum. Nam proba fuit vita et pudici mihi mores. Scis, Mercuri.»
—«Scio,» respondet.—«Et nos omnes pariter scimus,» succinunt stridulo tinnitu circumvolitantes Manes.—«Nec, per hanc barbam meam! me fallit.» Dicens, barbam longam, hircinam Aretinus læva mulcebat. «Egregiis famam compararas tibi studiis incredibilis honestatis. Lusitanorum Regi præstans de te erat opinio, adeoque Italiæ toti, et terrarum capiti Romæ. Audieram de tuis Colloquiis.» Tacere jussit Mercurius:—«Noli,» inquit, «laudare virginem, leno! Operam non dabas instituendis bonis moribus: opus difficile, nec tuum. Probrosas scurrilium facetiarum ineptias venditabas Osco sermone. Ingeniose desipiebas balatro amens. Meliores habet Aloisia laudatores. Nam tuis habent in Colloquiis, Aloisia, Italæ et Gallicæ Musæ, quos non habent in suis cum Apolline, [pg XXIV] meros Nectaris succos. Te eruditi et ingeniosi trans et cis Alpes suam volunt, amant et colunt:
»Te legit omnis ibi juvenisque, senexque, puerque.
»Verum tibi sit unus pro omnibus. Procum habes, cujus sit amor vel præstantissimæ virtuti pro præstantissima laude. Placet sibi in tuis scriptis ut in dulcissima voluptate. Excellit ingenio, excellit et dignitate. Sinceriorem certe non viderunt Celticæ stellæ. Splendidis cumulatiorem dotibus non habet Sequana fluviorum princeps.—Erat mihi patronus in aula Domitiani,» reponit Sulpicia, «Plinius Secundus, vir in ætate corruptissima integerrimus, cum canerem: