«Ludovicus, rex Francorum, omnibus modis laboravit gratiam principum regni Francorum obtinere et maxime Hereberti, comitis Viromandorum. Hic, primo anno Ottonis imperatoris, curiam quam sollempnem apud Laudunum tenuit. Cui ad mandatum et ad preces regis omnes proceres regni interfuerunt, exceptis paucis qui se litteris suis excusaverunt. Cumque omnes cum rege una essent in loco, ecce quidam brevigerulus in modum cursoris apte aptatus, sicut rex ipse elam aliis ordinaverat. Is ingeniculatus ad pedes regis, palam omnibus, quasi de Anglia tunc advenisset, regem ex parte avi sui regis Anglorum[337] salutavit. Rex vero ex nomine nuncium resalutavit. Erat ei nomen Galopinus[338], et data regi epistola et a cancellario lecta subrisit rex, dicens: «Revera dubium non est Anglos sensu esse pueriles et fatuo, nec id mirum cum extra mundum conversentur[339]!» Tunc principibus de re querentibus, ait rex: «Avus meus rex hec mandat: Quidam rurestris homo dominum suum invitavit ad epulas et eum infra domum suam morte ignobili jugulavit. Querit igitur per vos, o proceres Francie, quod sit mortis genus ceteris magis probrosum, quo moriatur qui hoc fecit.» Comes vero Theobaldus Blesensis, ceteris sensu et in dandis consiliis clarior, rogatus sic ait: «Non est, meo judicio, inter mortes, que magis heredibus et amicis in obprobrium vertatur sempiternum, quam interire suspendio.» Hanc vero comitis sentenciam cum omnes et ipse comes Herebertus approbassent, prosilientes armati qui aderant a rege ordinati, arreptum eum in monte quodam, jubente rege, suspenderunt, sic dicente rege ad eum: «Tu dominum tuum patrem meum rege[m] invitasti, et infra domum tuam ignominiose occidisti, nunc recipe quod meruisti.» Mons vero, in quo suspensus interiit, usque in hodiernum diem Mons Herberti appellatur.»

FOOTNOTES:

[Footnote 285: Flod., Ann., a. 935; E. Lemaire, Essai sur l'hist. de Saint-Quentin, loc. cit., p. 281.]

[Footnote 286: Recueil des historiens de France, IX, 580.]

[Footnote 287: Flod., loc. cit.; Varin, Archives législatives de
Reims
, II, 1, p. 169, note.]

[Footnote 288: Flod., Ann., a. 935. Cette invasion normande en Berry a pu être confondue par l'auteur du Chron. Dolense avec l'invasion hongroise qui eut lieu deux ans après dans la même région. Voy. ci-dessus, p. 75, n. 4.]

[Footnote 289: Flod., ibid. et Hist. eccl. Rem., IV, 25.]

[Footnote 290: Recueil des historiens de France, IX, 580; Justel, Hist. de la maison de Turenne, pr., P. 16, Ce document d'une forme assez insolite n'est connu que par une copie.]

[Footnote 291: Flod. Ann., a. 935.]

[Footnote 292: Recueil des historiens de France, IX, 581; R. de
Lespinasse, Le Nirvernois et les comtes de Nevers, t. I, p. 174.]