Egressus igitur qui fuerat paulo ante ingressus, quod factum erat nunciavit. Id autem judex audiens, jussit eum ante tribunal sisti. Quem præsentem cum vidisset, eum interrogans ait: Quodnam tibi nomen est?—Didymus, inquit ille, ego appellor.» Tunc judex: «Et quisnam tibi suggessit ut istud faceres ac me contemneres?» Cui Didymus: «Deus me misit, ut hoc facerem.—Confitere, inquit judex, antequam tormentis subjiciaris. Ubinam est Theodora illa virgo?» Respondit illi: «Per Christum Dei filium, ubi ea sit nescio. Illud scio ac persuasum habeo quod, cum Dei sit serva, et Deum ipsum satis confessa fuerit, intacta permansit: quam Deus ipse incolumem et a labe puram servavit. Itaque quod factum est, non mihi, sed Deo ipsi tribuo: quoniam secundum fidem ipsius fecit ille Deus, quemadmodum et ipse nosti, si fateri velis.» Tunc ait judex: «Cujusnam sortis homo tu es?—Christianus, inquit Didymus, ego sum, a Christo liber factus.» At judex: «Cruciate istum vehementer duobus modis, propter ejus petulantiam.—Peto, inquit Didymus, ut quod ab imperatoribus tuis jussus es, celeriter expedias.» Cui judex: «Per Deos duplicia tormenta tibi reposita sunt, nisi Diis ipsis sacrifices. Quod si feceris, prius illud facinus tuum audax condonabitur.—Ego, inquit Didymus, re ipsa tibi ostendi me Dei athletam esse: propter finem enim mihi repositum hoc facere aggressus fui, ut et virgo ipsa virgo remaneret, et ego Dei confessionem manifeste profiterer; nam in Dei fine permanens, tormenta non sentiam: itaque celeriter fac quod videtur; non enim dæmonibus immolo. Nam et si in ignem me tradere volueris, illinc etiam Deus me potest eripere.»
Tunc illi judex: «Tantæ audaciæ causa caput tibi abscindetur; et quoniam dominorum atque imperatorum nostrorum præceptum contempsisti, reliquiæ tuæ in ignem tradentur.» Ad hæc Didymus: «Benedictus, inquit, Deus et pater domini nostri Jesu Christi, qui consilium meum non despexit, sed et Theodoram ancillam suam integram servavit, et me per duo tormenta coronabit.» Cumque sententiam a judice latam accepisset, securi percussus est. Quo facto, ejus corpus in ignem fuit conjectum. Martyrio autem functus est sanctus Didymus nonis aprilis, regnante in cœlis domino nostro Jesu Christo: quoniam ipsi est gloria cum Patre et sancto Spiritu nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.
III
MARTYRIUM S. THEODORÆ VIRGINIS,
A S. AMBROSIO SCRIPTUM, LIBRO SECUNDO DE VIRGINIBUS[ [194].
Antiochiæ nuper virgo quædam fuit fugitans publici visus; sed quo magis virorum evitabat aspectum, eo amplius incendebat. Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum amoris et cognitionis, dum et nihil occurrit quod minus placeat, et plus putatur esse quod placeat, quod non judex oculus explorat, sed animus amator exoptat. Itaque sancta virgo ne diutius alerentur potiendæ spe cupiditatis, integritatem pudoris professa sic restinxit improborum faces, ut non jam amaretur, sed proderetur. Ecce persecutio. Puella fugere nescia, certe pavida ne incideret in insidiatores pudoris, animum ad virtutem paravit, tam religiosa ut mortem non timeret; tam pudica, ut exspectaret. Venit coronæ dies. Maxima omnium exspectatio. Producitur puella, duplex professa certamen, et castitatis et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare cœperunt quemadmodum specie castitatis religionem tollerent, ut cum id abstulissent quod erat amplius, etiam id eriperent quod reliquerant. Aut sacrificare virginem, aut lupanari prostitui jubent. Quomodo Deos suos colunt qui sic vindicant, aut quemadmodum ipsi vivunt qui ita judicant? Hic puella, non quod de religione ambigeret, sed de pudore trepidaret, ipsa secum: «Quid agimus: hodie aut martyr, aut virgo, altera nobis invidetur corona; sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo si meretricem colas? Quemadmodum virgo si adulteros diligas? Quemadmodum virgo si amorem petas? Tolerabilius est enim mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat; si non liceat, saltem non homini castæ, sed Deo simus. Et Rahab meretrix fuit, sed postquam Deo credidit, salutem invenit. Et Judith se, ut adultero placeret, ornavit: quæ tamen quia hoc religione, non amore, faciebat, nemo eam adulteram judicavit. Bene successit exemplum. Nam si illa quæ se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam, fortassis et nos servando religionem servabimus etiam castitatem. Quod si Judith pudicitiam religioni præferre voluisset, perdita patria etiam pudicitiam perdidisset.» Itaque talibus informata exemplis, simul animo tenens verba Domini, quibus ait: Quicumque perdiderit animam suam propter me inveniet eam[ [195], flevit, tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret; nec pudoris elegit injuriam, sed Christi recusavit. Existimate utrum adulterare potuerit corpus, quæ nec vocem adulteravit. Jamdudum verecundatur oratio mea, et qua audire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat.
Claudite aurem virgines Dei: ducitur puella Dei ad lupanar; sed aperite aurem, virgines: Christi virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque virgo est, Dei templum est; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Ingens petulantium concursus ad fornicem. Discite martyrum miracula, sanctæ virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris, certant singuli qui prædam primus invadat. At illa manibus ad cœlum levatis, quasi ad domum venisset orationis, non ad libidinis diversorium: «Christe, inquit, qui domuisti Danieli virgini feros leones, potes etiam domare hominum feras mentes. Chaldæis roravit ignis, Judæis se unda suspendit misericordia tua, non natura sua. Susanna ad supplicium genu fixit, et de adulteris triumphavit. Aruit dextera quæ templi tui dona violabat. Nunc templum ipsum attrectatur tuum; ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum. Benedicatur et nunc nomen tuum, ut quæ ad adulterium veni, virgo discedam.» Vix compleverat precem, et ecce vir militis specie terribilis irrupit. Quemadmodum eum virgo ut vidit, tremuit, cui populus tremens cessit? Sed non illa immemor lectionis: «Et Daniel, inquit, supplicium Susannæ spectaturus advenerat; et quam populus damnavit, unus absolvit. Potest et in hoc lupi habitu ovis latere. Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet. Aut fortasse percussor intravit. Ne vereare anima, talis solet martyres facere. O virgo, fides tua te salvam fecit.» Cui miles: «Ne quæso paveas, soror; frater huc veni, salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus, si vis martyr egrediar. Vestimenta mutemus; conveniunt mihi tua, et mea tibi, sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te virginem. Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum qui abscondat fœminam: trade qui consecret martyrem. Induere chlamydem quæ occultet membra virginis, servet pudorem. Sume pileum quod tegat crines, abscondat ora. Solent erubescere qui lupanar intraverint. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro, memor uxoris Loth, quæ naturam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit, amisit. Nec vereare ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo reddo, tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam castitatis, quæ stipendiis militat sempiternis; loricam justitiæ, quæ spiritali munimine corpus includat; scutum fidei, quo vulnus repellas; galeam salutis. Ibi enim est præsidium nostræ salutis, ubi Christus: quoniam mulieris caput vir[ [196], virginis Christus.» Et inter hæc verba chlamydem exuit, suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quæ pompa illa, quæ gratia cum in lupanari de martyrio certarent? Addantur personæ, miles et virgo, hoc est, dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione consimiles, ut compleatur oraculum: tunc lupi et agni simul pascentur[ [197]. Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed etiam immolantur. Quid plura? mutato habitu evolat puella de laqueo, jam non suis alis, utpote quæ spiritalibus ferebatur, et (quod nulla unquam viderunt sæcula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi. At illi qui videbant oculis, et non videbant corde, ceu raptores ad agnam lupi, fremere ad prædam. Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum: «Quid hoc, inquit, est? Puella egressa est, vir videtur. Ecce non fabulosum illud, cerva pro virgine; sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram quod aquam Christus in vina convertit: jam mutare cœpit et sexus. Recedamus hinc dum adhuc qui fuimus sumus. Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno quam credo? Ad lupanar veni, cerno vadimonium: et tamen mutatus egrediar: pudicus exibo, qui adulter intravi.» Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed etiam martyres exierunt. Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece, cum ille diceret: «Ego sum jussus occidi; te absolvit sententia, quando me tenuit.» At illa clamare cœpit: «Non ego te mortis vadem elegi, sed prædem pudoris optavi. Si pudor quæritur, manet nexus; si sanguis exposcitur, fidejussorem non desidero, habeo unde dissolvam. In me lata est ista sententia quæ pro me lata est. Certe si pecuniæ te fidejussorem dedissem, et absente me judex tuum censum fœneratori adjudicasset, eadem me sententia convenires, meo patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis me indignam morte censeret? Quanto major est capitis hujus usura! Moriar innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me audet excludere? Si moram feci, qui audet absolvere? Plus legibus debeo: rea non solum fugæ meæ, sed etiam cædis alienæ. Sufficiunt membra morti, quæ non sufficiebant injuriæ. Est in virgine vulneri locus, qui non erat contumeliæ. Ego opprobrium declinavi, non martyrium tibi cessi. Vestem, non professionem mutavi. Quod si mihi præripis mortem, non redemisti me, sed circumvenisti. Cave quæso ne contendas, cave ne contradicere audeas. Noli eripere beneficium quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim sententia posteriore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet superior. Possumus uterque satisfacere sententiæ, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam quam exerceant pœnam; in virgine obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris si videaris de adultera martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse.» Quid exspectatis? Duo contenderunt, et ambo vicerunt; nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres invicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum....
HÉRACLIUS
EMPEREUR D'ORIENT
TRAGÉDIE
1647
NOTICE.
Les frères Parfait, cherchant à déterminer la date de la première représentation d'Héraclius[ [198], rapportent l'extrait suivant d'une lettre adressée par Conrart à Félibien[ [199] le 16 août 1647: «Nous n'avons à présent aucune nouveauté que deux volumes de Lettres de M. de Balzac et l'Héraclius de M. Corneille.» Les frères Parfait s'arrêtent ici; mais en continuant la lecture de la lettre de Conrart, on s'aperçoit que la conséquence qu'on en a tirée est complétement fausse; en effet, il ajoute: «Si vous voulez que je vous les envoie, ou quelque autre chose, vous n'aurez qu'à me donner une adresse et je vous les ferai tenir aussitôt.» C'est donc de la publication de la pièce qu'il s'agit, et non de sa première représentation. Elle remonte beaucoup plus haut, car une phrase de Corneille, trop peu remarquée jusqu'ici, prouve qu'elle est antérieure au 31 janvier 1647. Dans l'Avertissement de Rodogune, dont l'achevé d'imprimer porte cette date, notre poëte, après avoir parlé de la liberté qu'il a prise de modifier l'histoire dans cet ouvrage, ajoute: «Je l'ai poussée encore plus loin dans Héraclius, que je viens de mettre sur le théâtre[ [200].»