[Note 147: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 48.
Nulla Synodus sub Guilielmo generalis.A. D. 1097 [148], ad hunc usque annum, nec certe in sequentibus, passus est Rex Anselmum synodum generalem celebrare, aut delicta undequaque pullulantia cohibere. Mare igitur apud Papam conquesturus sub Novembri transiit. Rex autem confestim præcepit cuncta quæ illius juris fuerant, in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia quæ per ipsum mutata, vel statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in Archiepiscopatum. Ingens ex hoc illic tribulatio.
[Note 148: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid. Malmesb. lib. 4. Ran. Cestriens. lib. 7, cap. 11. Eadm. pag. 41.
Exactiones sæviunt.A. D. 1098. Rex [149] in æstate urbem Cenomanniam cum magna parte illius provinciæ, subegit. Populos vero interim Anglorum exactionibus & tributis, non abradens modo sed potius excorians, omnibus infestus & molestus fuit.
[Note 149: ] [ (retour) ] Flo. Wig. ibid. Mat. Par. ibid. pag. 42.
Membrorum ob proditionem detruncatio.1098. Multi Walli [150] in Menavia (i. e. Anglesey) ab obsequio Regis deficientes occiduntur; & proditionis rei, quidam manibus vel pedibus truncatis testiculisque abscissis, excæcantur. Inter hos Kenredum Presbyterum quendam Ecclesia memorant extractum, testiculisque cum oculo uno atque lingua excisis, die tertia loquelam recepisse.
[Note 150: ] [ (retour) ] Flo. wig. & Hoved. ibid.
Rex excommunicandus decernitur.1099. Rex in Barensi Concilio [151] sub Urbano Papa, ob sævitiam ejus in Ecclesiam Anglicanam & Anselmum Archiepiscopum, præsertim quod investituras præsulum sibi arrogaverat, plena acclamatione excommunicandus decernitur. Anselmi autem precibus ibidem tunc præsentis, moratur a sententia.
[Note 151: ] [ (retour) ] Flo. wig. ibid. Eadm. pag. 49.
Excommunicantur investituras dantes Laicis.In Concilio [152] vero jam tum subsequente Romæ generali (cui etiam Anselmus interfuit) sub anathematis interminatione prohibentur Laici Ecclesiarum investituras dare; Clerici a Laicis accipere, & accipientes consecrari; Laicorumve hominum ob honores Ecclesiasticos homines fieri.