Mobilia lapsorum.Omnia [203] vero mobilia lapsorum posthac Presbyterorum, Decanorum, Subdiaconorum, & Canonicorum tradantur Episcopis, & concubinæ cum rebus suis velut adulteræ.

[Note 203: ] [ (retour) ] Hic Canon apud Eadm. non alios extat.

Concil. Lond. 1109.
Tho. electus Ebor. non consecrandus donec professionem fecerit.
Rex excommunicationem metuit.An. Dom. 1109. Concilium Londin. post festivitatem Pentecostes.

Anselmus Archiep. Cantuar. [204] moritur XI. Maii ultimi; gravi jam tum pendente lite inter ipsum & Thomam electum Eboracens. Archiepiscopum, quem sub perpetuo anathemate consecrari Anselmus prohibuerat, donec subjectionis professionem Ecclesiæ Cantuariensi debitam spospondisset. Renuit hoc enim Eboracensis, longisque domi & foris res ambagibus agitatur, Papa ab Anselmi partibus se habente. Cogit igitur Rex Concilium, professusque nolle semet vel ad horam excommunicationi Anselmi subjacere aliquatenus: Episcoporum atque Procerum assensu (juxta antiqua Pontificum Romanorum privilegia, & decretum patris sui tempore Lanfranci Archiep. latum) statuit: Thomam hanc professionem sigillo regio declaratam, exhibiturum in consecratione, quod statim fecit.

[Note 204: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4, pag. 102, &c.

Professionis forma.Ego Thomas Eboracensis Ecclesiæ consecrandus Metropolitanus profiteor subjectionem & canonicam obedientiam sanctæ Dorobernensi Ecclesiæ, & ejusdem Ecclesiæ Primati canonice electo & consecrato, & successoribus suis canonice inthronizatis; salva fidelitate Domini mei Regis Henrici Anglorum, & salva obedientia ex parte mea tenenda, quam Thomas Antecessor meus sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex parte sua professus est.

Severitas Regis in Presbyteros.An. 1110. Sub nativitate Domini acta est Presbyterorum causa, & Rex sua lege acrius constrinxit eos, quatenus vellent, nollent, Concilio Londoniensi obedirent, & a consortio mulierum, quo (sublato jam Anselmo) liberius usi sunt, se cohiberent.

Nuptiæ filiæ Matildis.Rex dedit Matildem [205] filiam suam Henrico Regi Teutoncorum (i. e. Imperatori) in conjugem. Nondum vero nubilis, tantum desponsatur.

[Note 205: ] [ (retour) ] Hov. an. 1110. Fl. Wig. ibid. Polyd.

An. 1114. 8. Id. Jan. Matildis filia [206] Regis Henrici, Henrico Imp. Moguntiæ desponsatur, & Imperatrix consecratur: deditque ei Imperator CM. equites in dote. Rex itaque cepit ab unaquaque hida Angliæ 3. solid.